Salimbene de Adam: Cronica

Pag 333


dixit: Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere
et contradicere omnes adversarii vestri
, Luc. XXI. Et iterum:
Aperi (sive dilata) os tuum, et implebo illud. Et iterum: Dominus
dabit verbum evangelizantibus virtute multa
. Et dabit voci sue vocem
virtutis
». Verba autem, que coram papa et cardinalibus
locutus est frater Hugo, superius plena fide descripsi.
Cum autem dixissem ei quod faciliter eum confundere poterant,
si dixissent: Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur, et si
compresserit labia sua, intelligens
, Prover. XVII. Et iterum
Prover. XXVI: Iuditium determinat causas, et qui imponit stulto
silentium, iras mitigat
. «Et poterant dicere pape quod daret
vobis unam disciplinam, dicendo, Prover. XIX: Pestilente flagellato
stultus sapientior erit
. Et iterum Prover. XXI: Mulctato
pestilente sapientior erit parvulus
». Et quod non erat apostolis
melior, qui in Actibus Apostolorum flagellati leguntur, Act. V;
papa quoque illud Ys. XLVII dicere poterat: Ultionem capiam, et
non resistet michi homo
. Et respondit frater Ugo et dixit michi:
«Si dedissent michi disciplinam, alacriter recepissem eam
et dixissem: Disciplina tua correxit me in finem, et disciplina
tua ipsa me docebit
. Et iterum Act. V: Ibant apostoli gaudentes
a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu
contumeliam pati
».
Iterum dixit michi frater Hugo quod impossibile erat quod
eum offenderent, tum quia papa promiserat quod diceret quicquid
vellet, et securitatem dederat defendendi, tum etiam quia
manus Domini erat mecum, qui dicit, Iere. I: Tu ergo accinge
lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia que ego precipio tibi.
Ne formides a facie eorum. Nec enim timere te faciam vultum eorum.
Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam
ferream et in murum ereum super omnem terram, regibus Iuda et
principibus eius et sacerdotibus et omni populo terre. Et bellabunt
adversum te et non prevalebunt, quia tecum ego sum, ait Dominus,
ut liberem te
. Et iterum ait Eze. III: Ecce dedi faciem tuam valentiorem
faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum.
Ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam. Ne timeas eos neque
metuas a facie eorum, quia domus exasperans est
. Item Ys. L dicit:

Torna all'inizio