Ad primum ergo dicendum, quod non est inconveniens patrem esse superiorem
in rebus familiaribus, et ducem in rebus bellicis; sed ei qui in omnibus superior
est, scilicet Deo, simpliciter est magis obediendum, et ei qui vices Dei gerit
plenarie.
Ad secundum dicendum, quod in illis in quibus magis obediendum est Episcopo
quam Archiepiscopo; Archiepiscopus non est superior Episcopo, sed tantum in
casibus determinatis a iure, in quibus ab Episcopo recurritur ad Archiepiscopum.
Ad tertium dicendum, quod monachus magis tenetur obedire Abbati quam
Episcopo in illis quae ad statuta regulae pertinent; in his autem quae ad disciplinam
ecclesiasticam pertinent, magis tenetur Episcopo: quia in his Abbas est
Episcopo suppositus.
Ad quartum dicendum, quod potestas spiritualis et saecularis, utraque deducitur
a potestate divina; et ideo intantum saecularis potestas est sub spirituali,
inquantum est ei a Deo supposita, scilicet in his quae ad salutem animae pertinent;
et ideo in his magis est obediendum potestati spirituali quam saeculari. In
his autem quae ad bonum civile pertinent, est magis obediendum potestati saeculari
quam spirituali, secundum illud Matth. 22, 21: «Reddite quae sunt
Caesaris Caesari». Nisi forte potestati spirituali etiam saecularis potestas
coniungatur, sicut in Papa, qui utriusque potestatis apicem tenet, scilicet spiritualis
et saecularis, hoc illo disponente qui est Sacerdos et Rex in aeternum,
secundum ordinem Melchisedech, Rex regum, et Dominus dominantium, cuius
potestas non auferetur et regnum non corrumpetur in saecula saeculorum.
Amen.
|
|