Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 61

Libro I


iudicium est. proptereaque defendendi, quam accusandi rationem veteres difficiliorem putabant, quod accusandi ratio simplex esset, defendendi multiplex. Nos itaque omissa illa patronorum confutatione, de qua satis abundeque a Cicerone et Quintiliano tractatum est, de hac quae ad nostarm institutionem magis pertinet, braeviter disseramus. Haec igitur in deliberativis causis, hoc est in suadendo et dissuadendo tota fere posita est; neque quid dictum sit, tantum considerat, sed multo magis, quid dici possit, explorat. Quid autem dici possit, per eosdem, quos supra diximus, locos personarum inquirit. Personarum quidem, ut si te cohorter ad studia literarum ostendamque te neque aetatem neque ingenium neque aliud quicquam, quod in personis consideretur, quo minus id facias, excusare posse. Rerum vero, si neque tempus neque locum neque facultates ad eam rem tibi deesse significem. Confutandi vero duplex omnino ratio est, bonorum et malorum. Utraque et vera et falsa esse possunt. Bonorum ratio ita tractanda erit, primum ut ostendamus quae ei, ad quem scribimus, bona videntur, mala esse: id si non possumus, non esse bona aut non magna bona esse contendamus; deinde maiora, si possumus aut similia proponamus aliquodque his commodum adiungamus, ut si par bonum ex utraque re consequatur, hoc certe

Torna all'inizio