diebus vite sue non comederet carnes: quod inviolabiliter
observavit, tamen familie sue abundanter dabat, iuxta verbum
Crisostomi, qui dicit: «Vis apparere et esse sanctus? Circa vitam
tuam austerus esto, circa aliorum benignus. Audiant te homines
gravia facientem et parva mandantem».
Sed aliqui sunt miserabiles homines, qui, quando abstinent
et ieiunant, vellent quod omnes similiter facerent, et quando sunt
tristes, vellent quod omnes essent tristes; quod quidem faciunt
vel propter avariciam vel propter miseriam. Contra primum
dicit Sapiens in Prover. XV: Conturbat domum suam qui sectatur
avariciam. Item Prover. XI: Qui conturbat domum suam, possidebit
ventos. Iste igitur, in eo quod non conturbavit domum
suam cum avaricia, fuit sicut vir qui absconditur a vento et celat
se a tempestate, Ys. XXXII. Item ut vitaret secundum, scilicet
miseriam, faciebat quod dicit Apostolus, Ro. XII: Gaudere cum
gaudentibus, flere cum flentibus; quod optime faciebat. Sciebat
enim solatiari, quando volebat. Unde, cum quadam die cum tota
curia sua discumberet et cum aliis multis, vidit quod quidam
ioculator argenteum coclear abscondit furtive. Vocavit itaque
patriarcha servientem et dixit ei: «Non tibi reddam meum coclear,
nisi quilibet de mensa tibi prius reddiderit suum. Dicit
enim Apostolus, ad Ephe. IIII: Qui furabatur, iam non furetur».
Et ita his verbis reddidit senescalcum sollicitum et recuperavit
coclear suum.
Item iste patriarcha parve litterature fuit, sed recompensabat
hunc defectum in aliis bonis que faciebat. Nam largus elemosinarius
fuit et cotidie cum IX lectionibus officium defunctorum
dicebat. Ideo Ecclesiasticus dicit, IIII: Fili, elemosinam pauperis
ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere. Item
Dan. IIII: Peccata tua elemosinis redime et iniquitates tuas misericordiis
pauperum. Item: Beatus qui intelligit super egenum et
pauperem. Item Eccli. XIX: Melior est homo qui minuitur (alias
deficit) sapientia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat
sensu et transgreditur legem Altissimi. Qualis iste patriarcha
Antiochenus fuit. Quia enim parve litterature erat, bonis operibus
recompensabat quod in litteratura habere non poterat. Ideo
|
|