Salimbene de Adam: Cronica

Pag 464


Quod banniti de Regio, qui erant ex parte Ecclesie, recuperaverunt multa
castra que in montibus erant.
Quo anno banniti civitatis Regii, qui erant ex parte Ecclesie,
ceperunt et abstulerunt omnia castra montanee. Et Parmenses
recuperaverunt Bibianellum et Curviacum et Guardaxonem et
Rivaltam. Et mortalitas valida fuit; et obiit abbas Sancti Prosperi
de Regio. Et eodem anno recuperavit imperator iam depositus
Vercellum civitatem.
Quod dominus Bonacursus de Palude interfectus fuit hoc anno millesimo
supraposito.
Et dominus Bonacursus de Palude interfectus fuit. Et dominus
Ruçinentus de Regio fuit obses cum domino Maravóne et
cum multis aliis de Regio in Apulia. Et rex Hencius, qui tenebat
tunc temporis dominium civitatis Regii, fecit cavari unam magnam
cavatam usque Scalopiam usque in Padum.
De episcopo Tripolitano, qui obiit Parme.
Et episcopus Tripolitanus de Robertis de Regio obiit in civitate
Parme et sepultus fuit in maiori ecclesia, que est Beate
Virginis.
De domino Bernardo Rolandi Rubei, qui apud Culiculum interfectus fuit.
Et dominus Bernardus Rolandi Rubei de Parma, qui fuit cognatus
pape Innocentii quarti, per imperatorem, id est per gentem
suam, interfectus fuit apud Colliculum. Cecidit enim de
equo, qui cespitavit, cum rediret a Fornovo; quem si imperator
vivum habuisset, exercuisset in eo ludibria. Ipse enim fuit qui
abstulit sibi Parmam. Et guerra erat valida; et imperator
habitabat in Cremona et veniebat frequenter et versabatur

Torna all'inizio