eiecti sunt illi de parte Comitum de Ravenna, et inceptum fuit prelium in castro Tauxignani,
quod per multos dies duravit; et, eadem die, similiter expulsa fuit pars Ghibillina de Bretenorio,
ipsa vero civitate Faventie remanente in dominio domini Maghinardi et partis Acharixiorum
et amicorum suorum, eiectis et expulsis Manfredis et comitibus de Cunio, qui ordinaverant
proditionem et mortem predictorum Maghinardi et Acharixiorum et domini Guidonis
Raulis et omnium amicorum eorum et sequacium, cum parte Geremiorum de Bononia.
Item, die sabati XXI augusti, accensus est ignis maximus in terra Bagnocavalli, ita quod
ipsa terra tota et domus et subpellectilia omnia sunt igne consunpta; in quo igne V persone et
porci multi et alie bestie et ultra nongente domus fuerunt, per ipsum ignem, penitus consumate.
Item, eodem anno, die veneris XXVI mensis augusti, in mane tenpestive, fuit tenpus nubilosum
et pluviosum, et tonitrua multa et magna, et unum magnum tonitruum cum sagittis
fulguribus, que percusserunt in canpanili ecclesie sancti Petri, perforando summitatem ipsius
canpanilis, proiciendo quadrum, quod erat in ipsa summitate, et canpanam magnam proiecit
in fundo canpanilis, et aliam canpanam supra uno ligno et fenestra superiori; runpendo etiam
murum ipsius campanilis in pluribus locis versus podium sancti Petri, et maximum rumorem
et fulgorem faciendo; ita quod gentes, que erant in ipsa ecclesia, plurimum timuerunt, et affugerunt
propter dictum timorem.
Supradictus vero dominus comes Romaniole potestas civitatis Faventie fecit suum vicarium
in dicta potestaria, videlicet dominum Anselmum de Sancto Laurentio de Canpania, qui
intravit in ipso regimine die prima mensis septenbris.
Item, eo millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, indictione VIII, die iovis VI mensis
octubris, dominus Guilielmus Durantis episcopus mimatensis, electus comes provincie Romaniole
et marchio in marchia Anchonitana per dominum Bonifacium papam, intravit provinciam Romaniole,
et venit ad civitatem Arimini. Et, ea die, dominus Petrus archiepiscopus Montis
Regalis, qui fuerat comes, separavit [se] de dicta provincia.
|
|