multitudini non valens resistere, aliquibus Cremensibus ab ipso 
vulneratis, tandem ab eis captus et in terram proiectus multis 
ei plagis impositis interfectus est. Aliosque etiam tres ipsius 
ducis milites cum rampinis ferreis de ponte in terram trahentes 
ipsi Cremenses vivos retinuerunt. Pars vero Cremensium 
cum manganis lapides non modicos supra pontem iactando sic 
eum in quadam parte fregerunt, quod alii Teutonici, qui post 
ducem currere debuerant, ipsum postea sequi ausi non fuerunt. 
Sed Cremenses, ut pontem ruptum presenserunt nec alios 
Teutonicos viderunt sequi ducem, qui cum paucis precesserat, 
super ipsum ducem eiusque milites fortiter irruentes, sic eos 
cum lapidibus et ensibus atque lanceis ac maxime cum contonibus 
urserunt, quod ipse dux aliquantulum sauciatus cum 
parte suorum equitum in castellum rediit; pars vero per pontem 
usque ad castellum redire non valens de ipso ponte extra castri 
murum in fossatum se proiecit. Ceteri quoque, qui per pontem 
iverant Marchesii, Cremensibus eis robuste resistentibus nihil 
proficientes intra machinam, de qua exiverant, se receperunt. 
Licet autem imperator eiusque principes, quod statuerunt, 
plenarie non perpetraverint, assidue tamen die noctuque 
Cremenses cum lapidibus et balistis ac arcubus oppugnaverunt;
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |