peccantium, et forte, si essent interrogati, reperirentur inde idoneam reddere
rationem. Ego autem, si quis ex me querat, utrum id recte fiat, quid ei respondeam,
non invenio .
P . Si regem Heinricum cum tota sua domo et cum omni anathematizavit familia,
probatur praemissis rationibus illum non servasse iustitiam, sed fecisse voluntatem
suam. Oro tamen, ut hoc ipsum adhuc, si potes, inculcare digneris.
R . Possum quidem et faciam. Pater Augustinus in libro contra Parmenianum
post aliqua: In hac , inquit, velut angustia questionis non aliquid novum aut insolitum
dicam, sed id quod sanitas observat aecclesiae, ut cum quisque fratrum, id est
christianorum intra aecclesiae societatem constitutorum, in aliquo tali peccato fuerit
deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc, ubi periculum scismatis nullum
est, atque id cum ea dilectione, de qua ipse alibi praecepit dicens: ?Ut non inimicum
eum existimetis, sed corripite ut fratrem?; non enim ad decidendum fiat, sed ad corrigendum.
Quod si se non agnoverit neque penitendo correxerit, ipse foras exiet et
per proprias voluntates ab aecclesiae communione dirimetur. Nam et ipse dominus
Iesus servis volentibus zizania colligere dixit: ?Sinite utraque crescere ad messem? et
praemisit causam dicens: ?Ne forte, cum velitis colligere zizania, eradicetis et triticum?.
Ubi satis ostendit, cum metus iste non subest, sed omnino de frumentorum stabilitate
certa securitas manet - id est, quando cuiusquam crimen ita notum est et omnibus
execrabile apparet, ut vel nullos prorsus vel non tales habeat defensores, per quos
possit scisma contingere, - non dormiat severitas disciplinae, in qua tanto est efficatior
emendatio pravitatis, quanto diligentior conservatio caritatis. Tunc autem hoc
sine labe pacis et unitatis et sine lesione frumentorum fieri potest, cum congregationis
aecclesiae multitudo ab eo crimine, quod anathematizatur, aliena est. Tunc enim adiuvat
praepositum potius corripientem, quam criminosum resistentem. Tunc se ab eius
communione salubriter continet vel coniunctione, ut nec cibum cum eo quisquam
sumat: non rabie inimica, sed cohertione fraterna. Tunc etiam ille et timore percutitur
et pudore sanatur, cum ab universa aecclesia se anathematizatum videns,
sotiam turbam, cum qua in peccato suo gaudeat et bonis insultet, non potest invenire.
Ad hoc enim et ipse apostolus ait: ?Si quis frater nominatur?; in eo quippe
quod ait: ?Si quis frater?, nichil aliud videtur significare voluisse, nisi eum posse
tali modo salubriter corrigi, qui inter dissimiles peccat, id est inter eos, quos peccatorum
similium pestilentia non corrumpit. In eo vero quod ait ?nominatur?, hoc nimirum
intelligi voluit: parum esse ut sit quisque talis, nisi etiam nominetur; id est
famosus appareat, ut possit omnibus dignissima videri, quae in eum fuerit anathematis
prolata sententia. Ita enim et salva pace corrigitur, et non interfectione percutitur,
sed medicinaliter uritur; propterea et de illo dixit, quem tali medicina sanari
noluerat: ?Satis est huic correctio quae fit a multis?; neque enim potest esse satis a
multis correptio, nisi cum ille corripitur, qui non habet sociam multitudinem. Cum
vero idem morbus plurimos occupaverit, nichil aliud bonis restat, quam dolor et gemitus,
ut per illud signum quod Iezechieli sancto revelatur, illesi evadere vastationem
mereantur. Ad eum enim qui errare non potest clamant: ?Ne perdas cum impiis,
Deus, animam meam et cum viris sanguinum vitam meam?. Neque cum voluerint
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|