: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 272


et proximos conservare. Hec omnia. P. dictum per … citatum ad curiam
fuisse comperi: scribo tibi non attendens eius notitiam, sed honorem
tuum super hoc diligenter advertens, cum per firmo didicerim, ut, si eum
cum iure suo conserves indempnem nec laboribus aggraves, multos
amicos eius tibi per debitum obbligabis; et si contrarium te facere, voluntate
forsitan vincente, contigerit, dum unum offendisse credideris, multos
in illius unitatis essentia vulnerabis.


Ne mei claustrum pectoris quedam species turbationis invadat, ad amicum,
carissime, festinus accedas, qui mihi presens esse non videor absque
tui presentia predilecti.


… amicus … amico.
Tui status incerta cognitio impedivit hucusque litteras transmittendas,

Torna all'inizio