Petrus Damiani: Epistulae

Pag 348


mortis subire vindictam, licet iusto Dei iudicio malum fuit. Mortem
enim Deus non fecit, cum ipse potius sit mors mortis, sicut per Osee
prophetam dicit: Ero mors tua, o mors . Iam vero saltim post redemptionis
nostrae mysterium hominem immortalem fieri certe bonum esset, si sententiam
semel prolatam clementia divina dissolveret. Neque enim hoc
omnipotens Deus idcirco vel nolle vel non posse dicendus est, quia
malum est hominem videlicet fieri inmortalem, sed iusto suo iudicio
nostraeque salutis augmento, quod ipse novit, tantum de vindicta redempti
hominis voluit superesse.
Hoc itaque modo malum est post stuprum virginem esse corruptam,
bonum autem esset, si virginitatis in ea Deus signaculum reformaret. Sed
licet hoc Deus nullatenus faciat, sive ut virginem terreat, quatinus vereatur
amittere, quod postmodum nequeat reparare, sive dictante aequitate
iustitiae, ut quod tanquam vile quid per carnis blandimenta proiecit, id
instaurare etiam per poenitentiae lamenta non possit, sive certe ut dum in
se ruinae suae signa superesse considerat, acrioribus afflictionis suae remediis
indesinenter insistat. Sive igitur his sive aliis supernae providentiae
causis ad integritatem pristinam violata virgo non redeat, nequaquam
tamen omnipotens Deus dicendus est hoc non posse, sed potius nolle, ut
servetur arbitrium aequissimae voluntati, non adscribatur omnipotenti,
quod absit, impotentia maiestati. Quod enim malum est, non potest facere
Deus, quia nec potest etiam velle; quod tamen nequaquam referendum est
ad impossibilitatem, sed ad naturalem potius singularis clementiae
bonitatem.
Quod vero bonum est, et velle potest et facere, tametsi quodam cautelae
suae vel provisionis intuitu quaedam bona aut raro faciat aut nunquam
faciat. Alioquin poterat dici ante salvatoris adventum, quia Deus
creare non posset ex utero virginis Filium. Nimirum quod nunquam fecerat,
sed ne quidem nisi semel facturus erat. Tamenetsi nunquam faceret, et
velle et facere poterat, quia bonum erat. Virginem itaque suscitare post
ruinam, quomodo non possit Deus, cum proculdubio et ille omnipotens
sit, et hoc bonum sit?

Torna all'inizio