XXXVII. DE FESTIS CELEBRANDIS. 
ITEM quod omnia festa Dei et beate Marie virginis et duodecim  
appostolorum et sancti Gaudentii tam in estate quam in yeme et  
sancti Julii et sanctorum Johannis Baptiste et Laurentii martiris et  
dierum dominicarum et pentecostes cum duobus diebus  
sequentibus debeant cellebrari, sub pena soldorum quinque  
imperialium pro quolibet et qualibet vice. Et omnia alia festa  
ecclesiarum Ripperie per parochianos ipsarum ecclesiarum, excepta  
causa vindemiarum et recolligendi fenum et alios fructus secatos,  
exceptis etiam notulis contractuum et instrumentorum et excepta  
causa segandi fructus blave, propter metum ventorum occurrentium. 
XXXVIII. QUOD NULLUS FORENSIS AUDEAT COMMORARI  
SEU RECEPTARI ULTRA TERTIAM NOCTEM IN RIPPARIA. 
ITEM quod nullus forasterius ultra tertiam noctem moretur in  
Ripperia, nisi satisdederit castellano quod nullum offendet vel de  
voluntate castellani fuerit; qui vero ipsum receperit in hospitio et  
domo ultra dictum tempus solvat soldos decem imperialium  
forasterius totidem. Exceptis merchatoribus notis et bone fame et  
hominibus stantibus ad feudum cum hominibus Ripperie; in Insula  
vero nullus extraneus hospitetur sine licentia castellani ultra unam  
noctem, qui vero contrafecerit vel eum hospitaverit solvat soldos  
decem pro qualibet vice et ultra, arbitrio castellani, considerata  
qualitate persone. 
XXXVIIII. DE PENA PROHIBENTIS SE PIGNERARI DE  
MANDATO CASTELLANI. 
ITEM statutum et ordinatum fuit quod nulla persona communitatis  
Insule et Ripperie vel hahitans in Ripperia audeat vel presumat  
prohibere verbo vel facto servientes castellani pignus vel pignera  
(accipere) mandato castellani et qui contrafecerit, si quantitas ob  
quam pignerari debet asscenderit usque ad libras .X. imperialium  
et abinde infra, solvat soldos .XX. imperialium pro quolibet  
contrafaciente et qualibet vice, et si ultra libras .X. asscenderit,
  |  
  |