Procitum testamentum dicebatur velut procatum, provocatum,
id est irritum ac ruptum.
Procitum, cum prima syllaba corripitur, significat petitum.
Livius (Odyss. 8): “Matrem procitum plurimi venerunt.”
Procestria dicuntur, proceditur in muro. Aelius procestria
aedificia dixit esse extra portam; Artorius procastria,
quae sunt ante castra. Etiam qui non habent castra,
propugnacula, quibus pro castris utuntur, aedificant.
Prosapia progenies, id est porro sparsis et quasi iactis
liberis, quia supare significat iacere et disicere.
Prosicium, quod praesecatum proicitur.
Prosequium a prosequendo, obsequium ab obsequendo dicuntur.
Prosedas meretrices Plautus appellat, quae ante stabula
sedeant. Eaedem et prostibula.
Pro sententia ac si dicatur in sententia, ut pro rostris, id
est in rostris.
Prosumia genus navigii speculatorium parvum.
Prosita proposita.
Privos privasque antiqui dicebant pro singulis. Ob quam
causam et privata dicuntur, quae uniuscuiusque sint; hinc
et privilegium et privatus; dicimus tamen et privatum, cui
quid est ademptum.
Privignus dictus, quod, ante quam mater secundo nuberet,
est progenitus. Pri enim antiqui pro prae dixerunt.
Praevaricatores a praetergrediendo sunt vocati.
|
|