ZACHARIAS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, REVERENTISSIMO
FRATRI AUSTROBERTO, SANCTAE ECCLESIAE VIENNENSIS ARCHIEPISCOPO.
Venit ad nos presbyter Clemens missus a sanctitate vestra, referens nobis a concussione
gentium turbatas ecclesias provinciae vestrae. Unde et nos valde tristes
effecti sumus. Sed quid sanctitas vestra de talibus miratur, cum omnia praedicta a
Domino esse in evangelio cognoscat: “Abundabit”, inquit, “iniquitas et refrigescet
caritas multorum”? Nam et Langobardi, quorum saevitia ubique crevit, ita nostros
fines devastant, ut, sicut de rege Babylonis propheta dicit, exossaverint nos.
Consideremus Dei iusta iudicia et contabescamus iniquitatibus nostris.
Caeterum XI. Kalendas Aprilis synodum Romae fecimus, cuius exemplar dilectus
presbyter noster vestrae sanctitati portabit.
De episcopis vero per pecuniam ordinatis hoc vobis rescribimus, ut, si utiles
sunt, pro tali facto severissime corrigantur, non tamen penitus deiciantur a suo ordine
doleantque semper.
Dalmaticam usibus vestris misimus, ut, quia ecclesia vestra ab hac sede doctrinam
fidei percepit et morem habitus sacerdotalis, ab illa etiam percipiat decorem
honoris.
Data Nonis Martii, Constantino augusto, anno imperii eius I.
|
|