Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 188


Quarta pars primi
Libri de regimine principum.
In qua tractatur, qui sunt mores
Iuvenum, Senum, et eorum
qui sunt in statu.
Quot sunt mores iuvenum laudabiles, et quomodo
reges et principes ad mores illos
debeant se habere.
Cap. I.

Expeditis tribus partibus primi
libri: quia ostensum est in quo reges
et principes suum finem ponere
debeant: et quibus virtutibus debeant
esse ornati: et quas passiones debent
sequi. Restat exequi de parte quarta.
videlicet quos, mores debeant imitari. Mores autem
dupliciter diversificari possunt. ab aetate, et fortuna. Ab
aetate quidem: quia alios mores habent iuvenes, alios senes,
alios illi qui sunt in statu fortunae. Etiam mores fortunae
diversificari dicuntur. Nam bona fortunae cuiusmodi
sunt bona exteriora, ut nobilitas, potentia, et divitiae,
non modicum mores diversificant. Nam ut plurimum
alios mores habent nobiles, quam ignobiles: et alios
potentes, quam impotentes: et laios divites, quam pauperes.
De omnibus autem his miribus dicemus. Sed
primo de moribus iuvenum. quorum mores quidam
sunt laudabiles, quidam vituperabiles. Inter alia quidem

Torna all'inizio