humanam quam adsumpsit communicavit naturam, differenter autem
quia sine peccato. Omnem et totam humanam, assumpsit naturam, ut
omnem et totam redimeret. Ergo et in hoc Thearchia valde laudatur.
Item laudat, eam quia revocatam ad se ipsam restituit humanam novissimam
partem. Homo enim de terra, que est novissima pars mundi,
sumptus erat et perditus in paradiso. Hanc novissimam partem per assumptam
humanitatem Thearchia in una substantiarum revocavit ad
se ipsam in unam personam constituens, quando «Verbum caro factum
est». Igitur revocatam et ad se ipsam coniunctam in unam prosopon,
restituit in paradisum visionis et felicitatis Dei prius unde corruerat.
Et in hoc divina theologia mirifice laudat sanctam Thearchiam.
Et quia dixit quod illam novissimam partem revocavit ad se ipsam,
revocavit enim eam de Adam in Abraham, de ipso in David et de isto
in Mariam in qua assumpsit eam, quid de hac parte factum sit, subponit:
ex qua ineffabiliter simplex Ihesus compositus est. Simplex est Ihesus, quia
Deus est. Caret enim Deus et partibus et accidentibus, unde omnis duplicitas
emanat. Compositus est autem Christus ex Deo et homine, ut
sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus
sit Christus. Homo enim de Maria virgine natus et Deo in unam personam
coniunctus vel assumptus, Christum verum Deum et hominem
componunt. Nec dicimus hoc nomen “Christus” monotropos, id est
uno modo dictum sed duarum naturarum esse significativum, id est
deitatis et humanitatis. Si quis autem dicat quia ex prorsus dissimilibus
nichil coniungitur, et Deus et homo prorsus erant dissimilia, quia in
nullo genere nature conveniebant, et predicatione ac categoria omnino
erant disiuncta, respondendum est cum Dionisio, quia simplex Ihesus
ineffabiliter ex Deo et homine coniunctus est. Ergo coniunctus est ex
Deo et homine non concretive sicut materia coniuncta est forme vel
forma materie, neque naturaliter ut anima coniuncta est corpori precedente
corpore, neque mathematice ut genus coniungitur differentie
ad constituendam speciem, neque ad placitum ut dictio dictioni coniungitur
ad constituendam orationem, sed vel assumptione vel certe
ineffabiliter. Sed quoniam regula est in omni rerum genere ac in omni
facultate per se nota et necessaria, quod videlicet quecumque sibi invicem
|
|