Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 340


regni nec pro alio casu audeant arma assumere; attamen
quia decet eos esse magis prudentes quam bellatores,
filii regum et principum et maxime primogeniti
qui regnare debent, minus sunt assuescendi ad corporales
labores quam alii, ne propter huiusmodi labores caro
eorum indurata impediat sudtilitatem mentis. tales ergo
plus debent vacare prudentiae, quam fortitudini corporali.
Vacabunt autem prudentiae, si diligenter insistant
circa morales scientias, ut possint mores hominum et
agibilia cognoscere. Decet ergo eos, qui debent alios regere,
vitare inertiam et solicitudinem illicitam, vacando
moralibus scientiis, recogitando frequenter bonas consuetudines
regni, audiendo saepius acta praedecessorum
bene regentium regnum. Hoc ergo modo, videlicet, vacando
actibus prudentiae, a regibus et principibus, et a
suis haeredibus magis est vitanda inertia, quam per laborem,
et exercitium corporalem.
Quod filiae civium, et maxime nobilium, regum
et principum a discursu et evagatione
sunt cohibendae.
Cap. XIX.

Cum ex usu coniugii non solum oriantur filii et mares,
sed oriri possunt filiae et foeminae: postquam diximus
qualis cura gerenda est circa filios, restat dicere,
qualis gerenda sit circa filias. Sed hoc brevi tractatu indiget:
quia cum determinavimus de regime coniugali,
et ostendimus qualiter regendae sunt foeminae ; quasi
sufficienter tradimus qualis cura gerenda sit circa filias.
Nam sicut decet coniuges esse continentes, pudicas,
abstinentes, et sobrias: sic decet et filias. Haec ergo, et multa
alia, quae de coniugibus diximus, sunt ad filias adaptanda.
Aliqua tamen superaddemus dictis propter debitum

Torna all'inizio