EXORDIUM
2 Sicut pariter statuimus domum minime remeavi, ob nichil aliud noveris remansisse, nisi quod mercationes nostras sicut michi conveniens videbatur potui nullatenus distraxisse.
velEXORDIUM
3 Ex eo, karissime soci, quod dictum et propositum nostrum constituto temporis spatio effectui minime mancipavi, res nostras tunc non ex toto distractas impedimenta michi solummodo paravisse, tua dilectio manifeste cognoverit.
EXORDIUM
4 Tuarum serie litterarum diligenter, karissime, (inspecta) qua circa personam tuam quod tempore a pari convenientia constituto minime sum reversus, sollicitudinem esse cum merore non parvo cognovi, ilico siquidem cum inpresentiarum michi revertendi facultas adesset, que presenti carta notantur, veraciter credens, te consolationem accipere modis omnibus concupivi. 5 Nunc autem quoniam largiente Domino cuncta vigilanti cura perfeci, ante proximam dominicam corporis comitante salute domum remeare disposui.
VEL NARRATIO
6 Nunc igitur Divina gratia contemplante, cunctis rite perfectis, ante duas ebdomadas si meum se corpus sanitate gaudere cognoverit, presentiam tuam videre firmiter ordinavi.
NARRATIO
7 Noverit itaque dilectio tua quod universas mercationes Deo volente convenienter distracturum, et ad personam tuam cum magno proficuo Christi preveniente misericordia me quam cito venturum, mera veritate confido.
NARRATIO
8 De his autem omnibus que me referre precipue voluisti, noveris quod
|
|