Semper tamen debes videre, quod iuvamentum sit maius nocumento, cum una medicina ex parte iuvat et ex parte nocet.
Sequitur de ordine causarum aegritudinum, quae aegritudinem commoverunt. Debetis enim prius removere causam primitivam, inde antecedentem, ultimo coniunctam, et sic semper a prioribus natura prius debemus incipere cum ratione. Cogimur tamen quandoque incohare curam nostram a posterioribus natura, ut ab accidentibus vel alio utilium in ordine curationis propter inordinationem aegritudinis et malitiam eius, ut in colica a mitigantibus dolorem, in squinantia, anthrace et febribus peracutis et similibus, ubi expedit, a flebotomia et purgatione et hoc inordinate, purgando prius vel flebotomando, quodcumque occurrerit, quia in inordinata aegritudine et subita inordinata oportet uti curatione. Et ideo quidam auctores in talibus ponunt prius flebotomiam, quidam purgationem, quidam cristere. Et dico, quod non multum refert nisi apud illos, qui celant artem; utile enim est operari cum distinctione. Sequitur secunda regula: distinguenda est simplicitas et compositio morbi, quia saepe duo vel plures morbi eiusdem naturae et considerationis simul curari possunt, ut duae tertianae, duae pleureses, calculus renum et vesicae simul. Si vero sint diversarum naturarum, ut febris et epilepsia, diversis temporibus et diversis medicaminibus sunt curandi, ut ab eo incohandum est in curatione, in quo una harum trium proprietatum existit: verbi gratia, hydropisis non sanatur, nisi rectificetur complexio epatis, et ulcus, quod sequitur apostema, non sanatur nisi prius curetur malitia complexionis, quae necessario est cum apostemate. Quare horum curam intendemus prius. Similiter nec ethica ptisicorum, nisi prius vulnus <pulmonis> sanetur. Secunda proprietas sive modus est, cum una aegritudo fuerit causa alterius, ut opilatio et febris, bubones et ephimera. Medicabimur enim prius opilationes, et postea sanitis bubonibus ephimera terminabitur. Tertia est, cum una earum fuerit periculosior et de qua maior sollicitudo existit, ut synochus et paralysis.
Medicabimur enim synochum exstinguendo calorem et flebotomando, et de paralysi non curabimus.
|
|