Salimbene de Adam: Cronica

Pag 79


dum adhuc parvula esset, rogavit me ut eam describerem, occasione
avie sue paterne cuius notitiam habere non poterat, quatinus
ex hac genealogia docta cognoscat, tam ex parte patris quam ex
parte matris, ex quibus parentibus genita sit. Et iam habet ex
genealogia descripta quod ex parte patris processit ex parentela
illorum qui dicti sunt de Adam, qui antiquitus Grenones dicebantur.
Ex parte vero matris ex Barrattis processit, qui in duo
casalia dividuntur. Nam sunt Baratti qui dicuntur Nigri, et isti
partem imperialem tenuerunt. Et sunt Baratti qui Rubei appellantur,
et isti partem Ecclesie semper tenuerunt, ex quibus soror
Agnes processit, ut superius demonstravi. Omnes isti Baratti,
tam Nigri quam Rubei, ex uno cippo sive ex una radice progeniti
sunt ex duabus dominabus, quarum una dicta est Baratina,
alia Ghibertina, de quibus abundantius supra posuimus.
Porro secunda ratio genealogíe descripte fuit ut cognoscat
soror Agnes pro quibus debeat Deum rogare, quia Apostolus in
prima epistola ad Timotheum dicit, V capitulo: Si quis autem
suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit
et est infideli deterior
. Et apostolus Iacobus dicit, V: Orate pro
invicem, ut salvemini. Multum enim valet deprecatio iusti assidua
.
Tertia ratio fuit antiquorum consuetudo, qui genealogias suas
describebant. Unde dicitur in libro Neemie VII de quibusdam
quod eiecti sunt de sacerdotio, eo quod scripturam genealogíe sue
invenire non possent.
Quarta ratio fuit quia, occasione istius genealogie quam
descripsi, aliqua bona et utilia dixi, que non dixissem.
Quinta et ultima ratio fuit ut ostendatur verbum apostoli
Iacobi verum esse. Dicit enim Iacobi IIII: Que est enim vita vestra?
Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur
. Quod
demonstrari potest in multis quos diebus nostris mors de medio
tulit. Nam infra spatium LX annorum omnes quos in genealogia
parentele mee posui, vidi, preter eorum paucos. Non enim vidi
Adam de Grenonibus, qui fuit pater avi mei paterni, nec vidi duos
filios eius, scilicet Oliverium et Iohannem de Adam, qui avus
meus fuit, nec Adaminum filium eius, qui fuit frater patris mei
et vir militaris, sicut et Enblavatus et Rolandus Oliverii; nec

Torna all'inizio