Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 821


et Archicancellario nostro suggerente,
postulationibus ipsius assensum praebentes
decrevimus ita fieri. Concessimus igitur eidem
Monasterio pro mercedis nostrae augmento,
et ut Deo pro nobis inibi iuges orationes
libere offerat, mansos sex in pago
Amiternino, cum uxoribus illorum ac liberis,
et substantiis, quaeque habere videntur;
et in loco qui nuncupatur Casale, videlicet
cum universis illorum appendiciis atque pertinentiis
in integrum. Et jussimus inde fieri
hoc nostrae auctoritatis praeceptum, per
quod decrevimus atque iubemus, ut deinceps
eosdem jam praedictos servos supranominatum
Monasterium perpetualiter possideat,
nullusque habeat potestatem aliquid
minuendi vel auferendi. Si quis contra hanc
traditionem venire aut eam infringere voluerit,
mille mancosos auri eidem Monasterio
persolvere culpabilis habeatur. Et
ut haec nostrae largitatis concessio pleniorem
in Dei nomine obtineat firmitatem hoc nostrae
auctoritatis praeceptum propria manu
firmavimus, et annulo nostro, jussimus sigillari.
Signum Domni Caroli Imperatoris Augusti.
Waldo Cancellarius ad vicem Liutardi
Archicancellarii recognovi et subscripsi.
Data duodecimo Calendas Julii, anno Incarnationis
Domini DCCCLXXXIII. Indictione
prima, anno vero imperi piissimi
Imperatoris Caroli tertio. Actum ad Monasterium
quod nuncupatur Nonantula, in
Dei nomine feliciter, Amen ”.
884.
II. ABBAS BEATUS.
Postquam recolendae memoriae vir Dei Romanus
Abbas primus Piscariensis feliciter
de hoc seculo migravit ad Dominum, Casau¬rienses
fratres gravi moerore licet afficerentur,
tamen secundum tenorem vel auctoritatem
praeceptorum Imperialium protinus de propria
congregatione fecerunt Abbatem, Domnum
videlicet Beatum virum benignum et eximiae
conversationis, anno Dominicae Incarnationis
DCCCLXXXIV. Qui suscepto regimine,
quia postea modico tempore vixit, aliqua de
operibus suis, quae memoriae mandari possent,
non sunt inventa, nisi quod in Casale de Pa¬teliano,
et Cedisse auxit in posessionibus Monasterii
quodam Maio vendente, omnes ipsas
res, quae quondam fuerunt Melergonii, pro
quibus ipse Abbas dedit pretium caballum
unum sicut ejusdem venditionis chartula
docet.
III. ABBAS ALMERICUS.
Duobus igitur annis Domnus Beatus in
Abbatiatu peractis feliciter vita decessit.
Quo decedente Domnus Almericus ejusdem
Congregationis Religiosae vitae Monachus, tertio
loco factus est Piscariensis Abbas.
891.
Quo tempore Wido Imperator, supradicto
Carolo jam defuncto, in Italicum Imperium
augustaliter successit, anno ab Incarnatione
Domini octingentesimo nonagesimo primo.
Almericus autem Abbas coepit ad munimen et
profectum Ecclesiae quoddam aedificium infra

Torna all'inizio