Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 137

Liber II


rectam integramque administrationem cohortabimur, si modo dignitas personae patientur. Sin maior erit persona, quam ut eam amice cohortari atque monere possimus, scire nos dicemus, eum se optime atque integerrime et, ut in caeteris solet, in eo magistratu gesturum magnamque ex eo vel fidei vel industriae vel diligentiae vel integritatis laudem reportaturum dabimusque operam, ut quae facere debet, ea nos facturum esse eum dicamus. Si vero is sit, quem admonere possimus, eum fideliter amiceque, quo pacto se gerere oporteat, admonebimus dicemusque eius rei vel gloriam vel ignominiam non minus ad nos, quam ad illum, pro nostra amicitia pertinere. Haec, ut dixi, sunt pro rerum et personarum qualitate servanda. Apud amicum enim brevius et familiarius, imo etiam levius tractanda sunt dandaque opera, ut nihil fictum, nihil fucatum excogitatumque nihil appareat, sed ut vere nos gratulari amiceque intelligat. Apud principem omnia gravius, uberius, artificio siusque agenda, ut se magnifieri a nobis colique cognoscat. Illud tamen in primis observandum, ut vel vera gratulatio nostra vel ab omni certe assentationis suspicione aliena videatur. Sed de his hactenus.
De accusandi genere.
Cap. XIX.

Torna all'inizio