Raimundus Lullus: Ars amativa boni

Quarta distinctio


103. Veritas principivm
1. In amoris medio ueritas et principium alternatim similitudines
suas sibi mutuabant, ut esset in ueritate principiare et in
principio uerificare, ut in amore esset amare, similitudines illas
indutum.
2. Veritas et finis indutae erant principium, ut in amore principiarent
ueritas uerificare et finis finire, eo quod amare ab amore
et amicus ab amare priuari non possint.
3. Principium in maiorem ueritatem introiuit, ubi maius habuit
principiare uerificandi; sed introiuit in maiorem amorem, ubi
maius habuit principiare maioris amare.
4. In aequalitate principiantis et principiabilis ueritas introiuit,
ut in illa aequalitate suum uerificans et uerificabile aequalia possent
esse, quae in aequalitate amoris et amandi aequalia consistunt.
/*
5. Minoritas in ueritate rogabat amoris principia, ut declinarent
eam ad maioritatem, ut amorem in amare non impediret.
104. Veritas medivm
1. Veritas illam amoris influentiam uerificabat, quam mittebat
amatus ad amicum suum; similiter et illam refluentiam, quam
mittebat amicus ad amatum suum; finis hanc influentiam et refluentiam
finiebat et perficiebat de amore.
2. Si ueritas suam maiorem similitudinem maiori amoris medio
dare non posset, eius quidem maior similitudo ascendere ad
maioritatem non posset amandi.
3. In medio loco amoris scripsit ueritas aequalitatem, quam
amans et amatus habent in uerificare et amare.
4. In amoris medio ueritas eclipsata fuit statim, cum amicus ad
amandi minoritatem sociabatur.
105. Veritas finis
1. Veritas et amor sibi ipsis mutue dabant in maioritate dandi
dona, ut amandi maioritate suum amaret amicus amatum.
2. In fine amoris requieuerunt amicus et amatus, donec aduenit
ueritas, quae sermones illi nuntiauit amandi, dicens amare
mori in inaequalitate amoris et amandi.
3. Veritas et finis captiuauerunt minoritatem, ut amicus suo
non obseruiret amato.
106. Veritas maioritas
1. Si coaequare non esset in maiori ueritate, non esset uerificare
in maiori aequalitate amici et amati.
2. Veritas et maioritas ignem amoris incenderunt, ut igniret
amare; minoritas autem amoris hunc ignem exstinxit.
107. Veritas aeqvalitas
1. Veritas et amor in amato sunt aequales; simpliciter autem
essent aequales in amico, nisi in eo foret minoritas, eas induens
similitudinem suam.
108. Veritas minoritas
1. Veritas et bonitas minoritatem rogauerunt, ut amicum suo
non auferret amato.
109. Gloria differentia
1. Gloriabatur amare amoris, in diuisione et concordantia amici
et amati, de alio ad alium amorifera uerba gerens.
2. Quiescere uoluit contrarietas in gloria; sed noluit differentia,
quae concordantiae amoris existit amica.
3. Quanto glorificabat amatus amicum suum, tanto differentiabat
eum differentia, ut semper ei principiare posset suum amare.
4. Glorificare, differentiare et amare circulum condiderunt, in
cuius medio consistebat amatus; circuibat amicus hunc circulum;
ambo similiter in amore perseuerabant.
5. Vt in gloriari posset esse finire et e contrario, existebat differentiare
in amare et e contrario.
6. Si non esset differentiare in gloriari, non esset amor in
maiori amore.
7. Quantum potest amoris gloria glorificare amare, tantum potest
amoris differentia differentiare in amare; ideo durare potest
aequalitas in amare.
8. Coram amico mala dicebat minoritas de gloria et differentia
sui amati; silebat amicus, plorabat amatus.
110. Gloria concordantia
1. Ex resistere transduxit amicus amare suum in concordare, ut
iret in gloriam gloriatum.
2. De gloria concordantiae et amore principiauit principium
principiare suum, ut neque poenae neque contrarietati adesset
amandi.
3. In amoris medium intrauerunt gloriari et concordare, ut portarent
id ad gloriam et concordantiam amantis et amati.
4. Gloriari gloriae captum fuit in amoris concordantia cum fine
amandi.
5. Ipsum amare, quod est maius propter amorem, quam propter
gloriam et concordantiam, non est maius amare.
6. In aequalitate gloriae et concordantiae nutriebat amor
amare suum.
7. Quoniam accidentalis gloria concordantiae substantialis minor
est, quam gloria accidentalis gloriae substantialis, existit
amare in maiori et minori gloria et concordantia.
111. Gloria contrarietas
1. Quoniam gloria uenit ad principium et e contrario aduersus
contrarietatem, gloria et principium in amandi concordantia se
coniunxerunt.
2. In amoris medio contrarietas sumpsit hospitium, ut gloriari
non hospitaretur in eo, portans ad amatum epistulam de amico
suo, languente propter eius amorem.
3. Gloria mundana et amoris contrarietas de fine amoris
deuiauerunt amicum, ut ad suum non perueniret amatum.
4. Super amoris maioritatem obuiauerunt sibi ad inuicem gloria
et contrarietas; gloria nitebatur ibi ponere gloriari et contrarietas
contrariari; hoc autem aspiciebant amor et amare.
5. Si gloria posset aequalis esse contrarietati, non posset concordantia
aequalis esse gloriae nec amor ipsi amare.
6. Gloria et amor amicum mittebant sustinere minores contrarietates
et aduersitates, ut in amandi maioritate poenas et labores
sustinere posset.
112. Gloria principivm
1. In amoris medium ligauit gloria gloriari suum, ut ipsum gloriari
existeret in principiari et amare.
2. Amorifera uoce clamabat amicus ad amatum suum; respondit
amatus ei uoce gloriae, principii et finis et uenit amicus uisum
amatum suum.
3. Vt amor et gloria forent in maiori principiari, principiauit
principium gloriari et amare in principiari.
4. Aequalitatem gloriandi et principiandi intrauit amare, ut non
cessaret amor amare.
5. Gloriari et principiare captiuauerunt minorificare, ut amoris
contrarietati non concordaret.
113. Gloria medivm
1. Misit amicus medium amoris quietum in fine et in gloria sui
amati; remisit ipsum amatus ad labores et aduersitates, quos
sustinet amicus propter eius amorem.
2. Subripuerunt amico suum amatum; ibat amicus quaerendo
amatum suum in amoris medio, cum amoris maioritate et inuenit
eum in gloria sui amare.
3. In medio amati et amici se coaequauerunt gloriari et amare,
ut amatus et amicus aequales essent in gloria et amore.
4. In amoris medium occultauit se minoritas, ut amicus, propter
suum amatum, poenas et angustias sustineret.
114. Gloria finis
1. Gloria et finis uenerunt ad maioritatem, ut in ea maiorificarent
amicum in amato suo.
2. In aequalitate amoris et amandi se coaequauerunt gloria et
finis, ut amori et amare sufficere possent.
3. Minoritas finis et gloriae iuit amatum maioritatem finiendi
et gloriandi.
115. Gloria maioritas
1. Gloria et aequalitas amoris suis actibus coronauerunt maioritatem.
/*
2. Gloriari et maiorificare ab amandi minoritate se remouerunt.
116. Gloria aeqvalitas
1. Gloriari et coaequare gloriam et aequalitatem induerunt minoritatem
amandi.
117. Gloria minoritas
1. Amandi minoritate cogitauit amicus amatum suum consequi
in maioritate gloriae et gloriandi.
118. Differentia concordantia
1. Ex differentia et concordantia, quae sunt amoris rami, collegit
amicus uirgam unam, qua amoris contraria feriebat.
2. In diuisione amati et amici incepit concordantia concordare
in amare et amor amare in concordare.
3. Sine differentia concordantis et concordabilis, esse non potest
in amoris medio concordare.
4. Ad umbram arboris, quae finis est amoris, dormiebat amicus;
differentia et concordantia amoris excitauerunt eum, ut iret
amatum.
5. Differentia et concordantia amorem intrauerunt, ut maioritas
esset amandi.
6. De differentia, concordantia et aequalitate amoris flos unus
processit, cuius nomen est: Amare, amare.
7. Amoris differentia et concordantia minoritatem inuenerunt
amoris, quae perdiderat amare.
119. Differentia contrarietas
1. Amoris differentia aduersus amoris magnitudinem proeliabatur;
pugnatores eius erant concordare, principiare et amare.
2. Macerabat contrarietas amicum; concordantia impinguabat
eum; et quoniam de medio amoris uiuebat amicus, non fecit differentiam
in praedicta macerie et impinguatione.
3. Contrarietas amoris rogabat amicum recedere ab amare; differentia
et finis amoris rogabant amicum accedere ad amare.
4. Maiora amoris contraria differentiam facere uolebant inter
essentiam amici et amati, ut maioritas periret amandi.
5. In panno de differentia et aequalitate inuoluerat amicus
amare suum, ut cum amandi contrarietate non participaret.
6. Clamidem et tunicam de differentia uestitus erat amor; calciatus
erat sotulares de contrarietate et super minoritatem deambulabat,
portans in capite de concordantia coronam.
120. Differentia principivm
1. Plenum erat medium amore differentiae et principii; oriebantur
inde differentiare et principiare per amorem.
2. Differentia et principium duo sunt flumina, de quibus oriuntur
differentiare et principiare in fine amandi.
3. Amoris maria sunt dicta differentia et principium in amare
se coaequantia.
4. Amoris sidera sunt differentiare et principiare, illuminantia
maioritatem amandi.
5. Si differentiare et principiare non possent sufficere amandi
minoritati, non possent sufficere et amandi maioritati.
121. Differentia medivm
1. Erat amoris medium in terra, ubi erat siccitas magna, quia
non descendebat pluuia differentiae amantis et amati in mense
finis amandi.
2. Differentia amoris est mensis aprilis, in quo floret, frondet
et granat amoris medium in arbore maioritatis amandi.
3. Differentia et aequalitas amantis et amati dabant sibi medium
amoris in festa, quam faciebat amicus propter amorem
amati sui.
4. In quadam mensa, in qua picti erant amatus et amicus, comedebant
amandi differentia et amandi medium; minoritas autem
amandi obseruiebat eis.
122. Differentia finis
1. In silua differentiae amoris uenabatur amicus maioritatem
amoris cum asture, qui finem amoris capiebat.
2. Aequalitas amici et amati cantabat canticum differentiae
amati et amici in ecclesia, quae est finis amoris.
3. Ibant amoris differentia et finis amoris in terram longinquam,
praedicantes contra minoritatem amandi.
123. Differentia maioritas
1. Maiorem differentiam, quae possit esse, oportet esse in aequalitate
amici et amati.
2. Vt amoris differentia non haberet differentiare suum in
amandi minoritate, uoluit illud habere in amandi maioritate.
124. Differentia aeqvalitas
1. In cellarium amoris intrauerunt amoris differentia et amoris
aequalitas, bibitum amorem; portas aperuerunt humilitas et minoritas.
/*
125. Differentia minoritas
1. Amoris differentia et amoris minoritas in prato amoris legerunt
gramen, quo pascebant equum amoris, quem equitat amicus,
cum tendit uisum amatum suum.
126. Concordantia contrarietas
1. Definiebat amor contrariari in amore, per secundam intentionem
concordandi et principiandi amare.
2. Medium amoris tendit sanum per concordantiam; infirmum
iacet in contrarietate; ideo plorauit amicus; amatus autem consolatus
est.
3. In fine amoris genuit amare concordantia et odire contrarietas,
ut amicus amare posset et odire.
4. Cucurrerunt concordantia et contrarietas ad maioritatem;
prius fuit ad eam concordantia, quam contrarietas, ut amicus plus
posset amare, quam odire.
5. Per quendam montem punctorum transcendentium ascendentia,
concordare et contrariari eleuauerunt amare amoris; nihilominus
contrariari non potuit ascendendo coaequari ipsi concordare.
/*
6. Cum tangeret contrarietas concordantiam, concordabat concordantia
maioritati bonitatis, magnitudinis et cetera, ut uinceret
contrarietatem.
127. Concordantia principivm
1. Concordare et principiare mouebant et ligabant amoris medium
in realitate et ratione amantis et amati, ut amicus suum
contemplaretur amatum.
2. Misit concordantia finem amandi ad amoris principia, ut mitterent
sibi spem, quam promiserat consolationi.
3. Concordantia et principium et amor maioritatem contractionis
et abstractionis intrauerunt, ut unam facerent conuersionem
concordandi, principiandi et amandi.
4. In uniuersali aequalitate et concordantia principiorum, amicus
inquirebat amoris particularia, a quibus de amato suo uolebat
interrogare rumores.
5. Concordare et principiari miserunt contritionem et conscientiam
ad amorem, ut nutriret eis amare. Isti autem nuntii in
amoris minoritate capti permanserunt.
128. Concordantia medivm
1. Languebat amoris medium in patientia; uiuebat in concordantia;
quiescebat in fine amandi.
2. Satisfacere uoluit amicus amato suo de maiori concordantia
et de maiori amoris medio, quae alienauerat ab amato.
3. Dum amicus in amoris medio considerabat concordare et
coaequari, sentiebat se ligari ad amandum et ad concordandum
et ad aequalitatem amantis et amati.
4. Simplicitas et compositio in amoris medio concordantiam et
minoritatem inuenerunt, loquentes de amato et amico.
129. Concordantia finis
1. In maiori intentione finis amandi habebat concordantia
maius concordare.
2. Per aequalitatem amici et amati definiebant concordantia et
finis aequalitatem amandi.
3. Concordantia et finis amicum genuerunt in minoritatem, ut
fieret seruus amati sui.
130. Concordantia maioritas
1. Maior realitas et ratio, ad qua potest amicus exaltare suum
amare, existit in concordando et coaequando realitatem et rationem
in punctis transcendentibus intelligere et amare.
2. Maioritas et minoritas substantialiter et accidentaliter composuerunt
concordare, dantes illud bono amare.
131. Concordantia aeqvalitas
1. Aequalitas amoris et amandi amicum incitabant odire minoritatem
concordantiae et concordandi.
132. Concordantia minoritas
1. In uniuersali concordare inuenit amicus minus amare, quod
de maiori concordantia malum dicebat.
133. Contrarietas principivm
1. Amoris medium intrauerunt principiare et contemplari, ut
occiderent contrariari amandi.
2. Finis amoris a principiis amoris omnem distrahebat contrarietatem,
contrahens ad ea concordantiam amoris, ut esset requies
principiandi et concordandi.
3. Si contrarietas tantum haberet posse, quod maiori principiare
amandi resistere posset, maior esset amor propter timorem,
quam propter audaciam amandi.
4. Ex aequalitate principiandi et sperandi concordantia deiecit
contrariari, ut ipsum contrariari non esset in amare.
5. Contritio et conscientia sumpserunt contrariari amandi in
minori principiari amandi, ut consolaretur amicus et ut de amare
satisfaceret maiori principiari.
134. Contrarietas medivm
1. Finis amoris pro considerari emit contrariari de contrarietate
et dedit ipsum seruum amoris medio.
2. Largitas et constantia medium amoris custodiebant, ut non
perderet illud maior contrarietas amandi.
3. Si aequalitas et contrarietas in amoris medio possent conuerti,
aequalitas et concordantia in eo conuerti non possent.
4. In amoris medium introierunt contrarietas et minoritas eruditionis
et legalitatis, ut ex eo deicerent concordantiam et minoritatem.
/*
135. Contrarietas finis
1. Contra maiorem finem humilitatis et oboedientiae mittebat
contrarius amor contrariari, ut amoris concordantia perderet
amare.
2. Desiderabat intrare iustitia misericordiam ex iudicare et ex
misereri uolebat eicere aequalitatem, ut amicus de fine desperaret
amandi.
3. Contrarietas pietatis et minoritas finis amandi inter amicum
et amatum maliuolentiam imponebant.
136. Contrarietas maioritas
1. Rogabat contrarietas aequalitatem amoris deicere orationem
et paenitentiam ex maioritate.
2. Deiecit contrarietas eleemosynam ex maioritate in minoritatem,
ut non haberet amicus amatum.
137. Contrarietas aeqvalitas
1. Contrarietas et minoritas paupertatem impediebant in aequalitate
possendi et amandi.
138. Contrarietas minoritas
1. Contrarietas et minoritas uincebant et captiuabant publicam
utilitatem, exaltantes utilitatem propriam in amare.
139. Principivm medivm
1. Fugabat amicum inanis gloria; fugiebat amicus per principia,
media et fines amoris; hoc autem aspiciebat amatus.
2. Incepit honor in amoris medio; uoluerunt eum homines
habere cum maioritate ditata deliciarum, amicorum et parentum.
3. Gula, luxuria, auaritia, superbia, accidia, inuidia, ira coaequare
se uoluerunt in amico, ut inciperet odire medium amoris,
quo mutue se diligunt amicus et amatus.
4. Dilexit amicus uirginitatem; uoluit minoritatem habere bonorum
mundi, ut amare suum in medio principiandi existere posset.
/*
140. Principivm finis
1. Ingressum est principiare in finire et e contrario, ut in
amandi maioritate ambo possent perseuerare.
2. Aequalitas principiandi et finiendi uestita erat perseuerantiam,
de amare coronata.
3. Dum amoris principia acquiescebant fini amoris, plorabat et
plangebat minoritas amandi.
141. Principivm maioritas
1. Principiare et coaequare maioritatem amoris rogauerunt, ut
daret eis maius amare.
2. Principium in principiare suo maioritatem et minoritatem
attingebat amandi.
142. Principivm aeqvalitas
1. In minori aequalitate amoris et amandi existit minus principium
amandi.
143. Principivm minoritas
1. Ad hoc, quod principium principiare posset minoritatem,
oportuit, quod principium et minoritas se coniungerent in amare.
144. Medivm finis
1. Medium et finis amoris rogauerunt maioritatem, ut in maiori
existeret amare.
2. Mediare, finire et coaequare rogauerunt amorem, ut se indueret
amare.
3. Minoritas medii et finis uulnerabat amorem; sanabat eum
maioritas amandi.
145. Medivm maioritas
1. Si maior aequalitas non esset in medio et in mediare, non
esset in amore et in amare.
2. Medium et maioritas inuenerunt minoritatem, quae amico
mala loquebatur de amato.
146. Medivm aeqvalitas
1. In amoris medio consistebat coaequare amati et amici; plorabat
amoris minoritas; laetabatur maioritas amoris.
147. Medivm minoritas
1. Quoddam est medium, quod de maioritate tendit ad minoritatem,
per quod tendit amor amici ad amatum.
148. Finis maioritas
1. Finis et maioritas aequalitatem rogauerunt, ut coaequaret
amicum amori, ut multum posset amare suum amatum.
2. Coram fine stabant amoris maioritas et minoritas; finis elegit
amoris maioritatem dimisitque minoritatem.
149. Finis aeqvalitas
1. Intrauit finis aequalitatem, ut coaequaret sibi finire et ut
elongaret amare a minoritate.
150. Finis minoritas
1. Si non esset in fine minoritas, esset finis in minoritate et
perderet amicus amatum suum.
151. Maioritas aeqvalitas
1. Maiorem aequalitatem, quae est amici et amati, oportet esse
sine maioritate et minoritate.
152. Maioritas minoritas
1. Maiorem minoritatem, quae potest esse, oportet esse odium
inter amicum et amatum.
153. Aeqvalitas minoritas
1. Intrauit minoritas aequalitatem ad existendum in ea, ut
ascenderet amor de minoritate ad maioritatem amandi.





1955




1960




1965




1970




1975




1980




1985




1990




1995




2000




2005




2010




2015




2020




2025




2030




2035




2040




2045




2050




2055




2060




2065




2070




2075




2080




2085




2090




2095




2100




2105




2110




2115




2120




2125




2130




2135




2140




2145




2150




2155




2160




2165




2170




2175




2180




2185




2190




2195




2200




2205




2210




2215




2220




2225




2230




2235




2240




2245




2250




2255




2260




2265




2270




2275




2280




2285




2290




2295




2300




2305




2310




2315




2320




2325




2330




2335



Torna all'inizio