: Statuta Comunis Mergotii

Pag 65


[23] Item statuerunt quod nulla persona, undecumque vellit esse sit, cuiuscumque
conditionis existat, audeat, nec presumat schocere aliquam arborem
castanee? alicui de Mergotio, nec de Brachio, nec colligere castaneas
sub alienis arboribus, que non sint scosse; et qui contra fecerit
solvat pro banno, qualibet vice, imperiales xii et restituat castaneas illi
cuius fuerint.
[24] Item statuerunt quod illi, vel ille, cui preceptum fuerit per partitorem
roatam, et recusavit facere roatam suam cum suis bovibus et carro,
et amittat roatam et preceptor precedat, et amittat ipsam roatam usque
ad unum annum proxime venturum.
[25] Item statuerunt quod consules teneantur per sacramentum facere
aptare portum et vias Comunis Mergotii. Et plus et minus in voluntate
Comunis Mergotii.
[26] Item statuerunt quod illi qui non sunt vicini de Mergotio, seu Brachio,
qui volunt vendere vinum in loco de Mergotio vel de Brachio,
debeat solvere Comuni de Mergotio, de quolibet carro vini quod vendent,
soldos quinque imperiales.
[27] Item quod nulla persona de Mergotio, vel de Brachio, debeat emere,
nec scortigare, nec vendere ad bichariam aliquaml bestiam quan scient
habere aliquam pegayram, neque aliquam malitiam, seu esse anneliatam,
neque aliquod coyrum, neque aliquas carnes morticinas, nisi tantum carnes
deruchatas, seu cervigatas, sive alnuatas. Et qui contrafecerit solvat
pro banno, qualibet vice, soldos quinque imperiales, et quilibet
fidedignus possit accusare. Tertia pars sit consulum, tertia pars comunis
et tertia pars accusatoris.

Torna all'inizio