ARTICULUS 3
Utrum timor castus sit idem in substantia cum timore servili
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod timor castus sit idem in substantia cum timore servili. Sicut
enim se habet timor servilis ad fidem informem, ita timor castus se habet ad
fidem formatam. Ergo commutatim, sicut se habet fides informis ad fidem formatam,
ita se habet timor servilis ad castum. Sed fides formata est idem in substantia
cum fide informi. Ergo et timor castus cum servili.
2. Praeterea, separatio a Deo, quam timet timor castus, includitur in poena
aeterna, quam timet timor servilis. Sed sicut se habent obiecta, ita se habent
habitus. Ergo timor castus includitur in timore servili, et ita non differunt
secundum substantiam.
3. Praeterea, ea quorum unum est ratio alterius, ad eumdem habitum pertinent,
sicut dilectio Dei et proximi. Sed separatio a Deo est ratio omnis poenae aeternae.
Ergo ad eumdem habitum pertinent; ergo timor castus et servilis non differunt
secundum substantiam habitus.
SED CONTRA, plus distat a perfectione doni timor servilis quam virtus, quae est
timore servili perfectior, ut dictum est. Sed donum timoris differt secundum substantiam
habitus a virtute. Ergo multo fortius a timore servili.
Praeterea, habitus diversificantur per actus et obiecta. Sed inhonestum vel
turpe, quod timet timor castus, et triste, sive poenale, quod timet servilis timor,
non dicuntur malum una ratione, neque univoce. Ergo timor servilis et castus
non sunt idem habitus.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod initialis differat secundum substantiam a casto.
Initialis enim includit servilem, quia timet poenam. Sed servilis secundum substantiam
habitus differt a casto. Ergo et initialis.
2. Praeterea, idem non dividitur contra seipsum. Sed timor castus in littera
dividitur contra initialem. Ergo non est idem secundum substantiam cum ipso.
3. Praeterea, sicut initialis est perfectior servili, ita castus est perfectior initiali.
Sed initialis non est idem cum servili: si enim sit idem, non erit idem cum casto,
qui differt secundum substantiam a servili, ut probatum est. Ergo et castus non
est idem cum initiali.
SED CONTRA, perfectum et imperfectum non variat substantiam habitus. Sed
timor castus et initialis differunt secundum perfectum et imperfectum. Ergo non
differunt secundum substantiam habitus.
|
|