: Chronica monasterii Sancti Michaelis Clusini

967


nulla foret. Post haec ad ospitium laetus Hugo regreditur et consilio nichilominus hospitis
virum, cui tutelam loci committeret, quaesiturus, interim, quia viae occasio se praebuit,
cum paucis ad montis cacumen habitudinem loci visurus potius animi quam vi corporis "
nam via erat difficillima " trahitur. Aestu ergo vel labore fessus admodum, imo omnino
siti nutu Dei deficiens ad pedes heremitae, cuius aecclesiae contigua erat cella parvissima,
prosternitur et, ut archangeli, si non humano consilio tanti periculi medelam quantotius
inveniat, deprecatur. Audivit ab illo aquam in proximo non haberi, vinum autem in ampullula parva, quantum ad unius missae celebrationem vix posset sufficere, contineri;
penes se nil omnino remedii fore, nam virtutem archangeli procul dubio omnia posse.
Instante, quem sitis et aestus periculum cohartabat, heremita tandem pietate concutitur
et archangelum, si status loci sibi placeat, devoti viri mederi periculo deprecatur.
XVI. Mox " mira dicturus sum " praedictam cernit ampullulam, quasi ab imo scaturiente
vena fontis, inundare et summum archangelum virtutem visibilem exhibere. Quantum
oportuit, potati sunt, qui venerant, et accepta benedictione redeuntes, sicut praediximus,
virum tutelae loci congruum " nam heremitae nulla iam nisi de caelestibus cura erat "
reperire desiderantes ad ospitium properant. Retulit hospiti vir Deo devotus, quod acciderat,
et inter verba locutionis, aestu boni desiderii non minus quam prius siti corporis
aestuans, iterum atque iterum de loci tutela, cui esset oportune committenda, verbum
repetebat. Aderat ibi quidam nutu Domini vir religiosus ordinis monastici nomine Atvertus,
qui in Lisathio monasterio abbatis prius officio functus atque ab hoc a contrariis sanctae
religionis expulsus, tunc a liminibus apostolorum regressus in eodem per aliquot dies
fuerat hospitio remoratus. "Hunc", ait hospes, "ut reor, gratia divina providit, qui non
ut novus, sed expertus officii monastici parvas expensas adhuc incompositi locelli, spiritu
pauper, amore religionis amabit et humili suae paupertatis obsequio servituris in posterum
Christo, quae satis sint, divitias aggregabit. Auditis his venerabilis peccator Hugo in
laudem redemptoris attollitur et hoc quasi auspicio iam poenitentiam suam Deum quodammodo
recepisse gratulatur. Praefatum ergo virum religiosum Atvertum multis precibus
vincit et relictis, quantum ad praesens ut peregrinus poterat, necessariis, ei locum committens,
citius rediturus ad sua cum gaudio rediit.
XVII. Exinde vir Deo plenus Advertus omnino plena devotione satagens oportuna
monachis aedificiola secundum situm loci " nam scopulis asperrimum erat " coepit construere
et, quicquid usquam colligere poterat, modico victu contentus, ad id solum expendere.
Tempore constituto, sicut promiserat, Hugo rediit et omnibus necessariis impensis
ad perficiendam aecclesiae fabricam datis iterum ad praefatum marchionem transitum
fecit et ab eo, sicut et prius dato pretio villulam monti contiguam nomine Clusam et
aedificandis villulis congruas terras nichilominus contiguas adquisivit. Ut autem libertatis
loci, pro qua praecipue satagebat, scrupulus omnino nullus inesset, Taurinensem pontificem,
qui Amizo dicebatur, adiit et oblatis, quae tantum virum decebant, muneribus
cunctis iterum locum solvi condicionibus cum anathematis etiam interpositione favorabiliter
impetravit; indeque Romam profectus omnium praedictarum sponsionum tam pontificis
quam marchionis tenores omnemque sui operis hordiens hystoriam papae Silvestro
retulit et eius ad praesens, imo principis apostolorum auctoritate, postea vero etiam
imperatoriae maiestatis corroborari locum literis et nomine fecit. Post haec, quo advixit,

Torna all'inizio