tantum in potentia (sicut patet de substantiis separatis), sed in illis quae
individuantur per materiam, sicut sunt corporalia: sed species istae individuantur
per individuationem intellectus; unde non perdunt esse intelligibile in actu;
sicut intelligo me intelligere, quamvis ipsum meum intelligere sit quaedam operatio
singularis. Patet etiam per se, quod secundum inconveniens non sequitur:
quia alius individuationis modus est per intellectum et per materiam primam.
Ad quartum dicendum, quod, sicut Commentator etiam dicit in 3 de Anima,
illud quod est receptivum aliquorum, non oportet quod sit privatum
qualibet natura determinata, sed quod sit denudatum a natura receptorum,
sicut pupilla a natura colorum: et ideo intellectum possibilem necesse est habere
naturam determinatam; sed ante intelligere, quod est per receptionem speciei,
non habet in natura sua aliquid eorum quae a sensibilibus recipit: et hoc
est quod dicitur, quod nihil est eorum quae sunt.
Ad quintum dicendum, quod quamvis anima non habeat materiam partem sui
ex qua sit, habet tamen materiam in qua est, cuius perfectio est; ad eius enim
divisionem multiplicatur secundum numerum, et non secundum speciem. Secus
autem est in illis substantiis immaterialibus quae non habent etiam materiam
cuius sint formae: quia in eis nulla materialis multiplicatio esse potest, sed tantum
formalis, quae diversitatem speciei inducit.
ARTICULUS 2
Utrum animae fuerint creatae extra corpora.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod animae fuerint creatae extra corpora. Genes. 2, 2, dicitur,
quod «die septimo requievit Deus ab omni opere quod patrarat», idest cessavit
aliquod opus novum facere. Sed novum opus est quod nec in se unquam fuit,
nec in materia praecessit. Cum ergo anima immaterialis sit, et non possit dici
quod secundum materiam praecesserit in operibus sex dierum, videtur quod
ipsa in se praecesserit: alias Deus novum opus faceret in animae creatione.
Ergo videtur quod animae extra corpora creatae fuerunt, cum corpora singularium
ab initio non fuerint.
2. Si dicas, quod quamvis anima non praecesserit in materia in operibus sex
dierum, praecessit tamen quantum ad rationem seminalem; contra. Si ratio
seminalis animae praecesserit, oportet quod in aliqua creatura praecesserit,
vel corporali, vel spirituali. Sed illud in quo est ratio seminalis alicuius rei, est
effectivum eius: unde Philosophus in 2 Physic. ponit semen in genere
|
|