Papias: Ars Grammatica

Pag 48


"meliusculus". 14 Et comparatiuus quidem gradus ablatiuo
tantum casui utriusque numeri iungitur, ut "doctior illo" et "illis",
interdum etiam nominatiuo, quando quam sequitur, ut "fortior
hic quam ille"; superlatiuus uero genitiuo plurali, uel etiam
singulari, cum multitudinem significat, ut "fortissimus
Latinorum" uel "Latine gentis". 15 Sequitur etiam casum sui
positiui, ut "amantissimus equi", quia "amans equi" dicitur.
1.5 DE SVPERLATIVIS
1 Superlatiuum est quod uel ad plures sui generis comparatum
superponitur omnibus, uel per se prolatum intellectum habet positiui
cum ualde aduerbio, ut "Achilles fortissimus Grecorum", id
est "super omnes Grecos", et "Plato doctissimus fuit", id est "ualde
doctus". 2 Fiunt uero ex eisdem terminationibus superlatiua, ex
quibus comparatiua, et habent VIII formas, rimus et simus (in
quas pleraque desinunt), limus, ximus, timus, remus, fimus, nimus
(in quas pauca), et omnia sunt mobilia in us a um . 3 Et quecumque
fiunt a nominibus, formantur a genitiuo addito ssimus in secunda
declinatione, in tercia uero tantum simus, ut "docti, doctissimus",

Torna all'inizio