appetentium postea fuit corpus spiritaliter viventium.
45. AUGUST. (epist. 146 ad Consen. ). Qualis terrenus .
Quid est, qualis terrenus, tales terreni, nisi
mortales ex mortali? Et quid est qualis coelestis,
tales coelestes, nisi immortales per immortalitatem?
[ al. , immortalem.]
46. LANFR. Igitur sicut portavimus , id est, sicut
exemplo Adae, terrena dileximus, ita exemplo Christi,
coelestia diligamus.
47. Caro et sanguis . Caro et sanguis est humanum
et corruptibile corpus. Et est sensus, qui secundum
appetitum sui corporis vixerit, regnum Dei possidere
non poterit.
48. AUGUST. ( ibid. ). Caro et sanguis . Et ne quispiam
putaret secundum substantiam carnis hoc
Apostolum diffinisse, aperuit quid diceret subjungendo,
neque corruptio incorruptelam [ al. , incorruptionem.]
possidebit.
49. ( ibid. ) Sed non omnes immutabimur . Hanc
immutationem utrum in melius an in deterius
intelligi voluerit, inferiora demonstrant.
50. AMBROS. In novissima tuba . Quia non semel
cum illo pugnatum est, quia in Antichristo victus
est; et hoc loco novissime adversus illum pugnabitur,
ut jam mittatur in gehennam.
51. AUGUST. ( ibid. ). Et mortui resurgent . Quid sibi
vult ergo distinctio: Et mortui resurgent incorrupti,
et nos immutabimur , nisi quia omnes incorrupti
resurgent? Sed ex his etiam justi immutabuntur in
illam incorruptelam; cui omnino nulla nocere possit
corruptio; ac per hoc, qui in eam [ al. , ea] non
commutabuntur; incorrupti quidem resurgent integritate
membrorum, sed tamen corrumpendi dolore
poenarum.
52. LANFR. Absorpta est mors . In fine saeculi
absorpta erit mors et animae et corporis in victoria,
quia victis in carne servorum Dei concupiscentiis
omnibus, nec ipsi, nec aliquid ultra morietur. Est
|
|