Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 2007


aiunt aliqui septies inter diem et noctem statutis horis reciprocas
agere vices, et ideo infidum esse carinis. Verum qui fide
digniores sunt dicunt hunc inter altissimos montes tam continentis
quam insule nunc huc nunc illuc assiduis et impetuosis
ventibus ac montibus propriis adeo temere rapi ut non nunquam
ex altissimo monte videatur deici preceps, et in flexuosis
revolutus procellis tam vasto absque intermissione agitatur impulsu
ut nulla in eo navigiis statio tuta sit. Volunt tamen non
nulli hoc nomen Euripus, quod 'tempestuosus' sonat, alicuius
maris in singularitate non esse, sed omnium ob artum meatum
impetum acrius facientium, ut et fretum est. Sane quia hic sinus
impetuosior ceteris extimatur nomen in singularitate sibi
hoc per excellentiam occupavit.
EUXINUM mare est quod vulgatiori vocabulo Pontum dicimus,
ab Eusio fluvio qui in eo effluit, ut quibusdam placet, denominatum,
cum ante vocaretur Axenum, ut supra dictum est.
Hoc extremum Mediterranei maris totum in aquilonem vulturnumque
recedens maximi ambitus est et artissimo hostio
per Bosphorum Tracium immissum atrox atque nebulosum et
raris stationibus nautis gratum nec molli et harenoso litore sicut
reliqua circumdatum, aquilonibus patulum omne et ob
modicam aquarum altitudinem fluctuosum fervensque et non
nunquam cogente gelu condensatum est. Hoc intrantibus habet
a dextris Calcedonem civitatem ab Archia Megarensium
principe conditam, inde Mariandineos cum specu Acherusia
per quem Herculem Cerberum ad superos traxisse credebant,
et inde Paphlagonum litora, Calybes et Amazonia castra, Tabarenos
et inde Mossinos, per omne corpus notis insignes, ac post
hos Macrocephalos, Discaros Buxedosque trapetis et cera
cognitos. Hinc Colchos, ubi Phasis fluvius et Frixi templum
cum luco et in Heniocorum finibus Dioschorias a Castore et
Polluce conditam civitatem. Inde Sintos et Bosphorum Chimericum,
Tanais hostium, Meoticas Paludes Asye finem et initium
Europe. Ast hinc sinum Calos Limen, Certonem oppidum,
ut fertur, a Diana conditum et specum Nympheum, sinum
Carcinitem, Boristenis hostium, Callipidas Hystrosque et
Hystri hostia septem. Ac inde Thraces in oram usque Euxini

Torna all'inizio