Iohannes papa IIII. Hic dimisit in clerum rogam integram.
Sepultus in basilica Beati Petri in porticu pontificum.
Theodorus papa I, qui levavit corpora sanctorum martyrum
Primi et Feliciani de arenario via Numentana, et honorifice recondidit
ea in ecclesia Beati Stephani protomartyris in Caelio monte.
Hic sepultus est in porticu pontificum. Cuius epitafium est istud:
Incubat egregii Theodori praesulis almi
Hoc tumulo corpus et cetera .
Eugenius papa I. Hic fuit benignus, mitis et omnibus affabilis,
et indigentibus elemosinam saepissime ministravit. Sepultus in
ecclesia Beati Petri.
Vitalianus papa. Hic regulam ecclesiasticam atque vigorem, ut
mos erat, omnimodo conservavit.
Adeodatus papa. Hic fecit monasterium Sancti [H]erasmi situm
in monte Caelio.
Donus papa. Hic atrium basilicae Beati Petri apostoli, quod
est ante ecclesiam, magnis marmoribus stravit.
Agatho papa. Hic in tantum benignus et mansuetus fuit, ut
etiam omnibus [h]ilaris et iocundus conprobaretur.
Leo papa II. Hic sanctissimus vir in divina Scriptura eloquentissimus
fuit. Sepultus in Vaticano iuxta corpus Apostoli.
Benedictus papa II. Hic ab ineunte aetate in ecclesia militavit,
paupertatis semper amator; sepultus apud Beatum Petrum.
|
|