CAP. X.—1. LANFR.  Audeam . Ordo: Audeam in  
quosdam; id est, aliquid molestiae inferam  
quibusdam vestrum. 
2. AMBROS.  Per eam confidentiam . Confidentia itaque 
fiduciam severitatis significavit, quam in Epistola  
tantum habere putabatur; et ideo commonet ne  
eadem severitate praesens utatur, sicut non  
sperabant. 
3.  Nam arma militiae . Arma ideo dicit quia repugnant 
vitiis. 
4. LANFR.  Arma militiae . Arma militiae Christianae  
sunt virtutes, quae potentes sunt auxilio Dei, ut  
destruant munita diversis calliditatibus consilia adversariorum,  
sive hominum, seu daemonum. 
5. AMBROS.  Ad destructionem . Arma spiritualia  
fides est incorruptae praedicationis, per quam vincit  
munitiones, id est, principes et potestates nequitiae,  
quae se extollunt et armant in fidelium animos ad  
contradicendum Christo. 
6. LANFR.  Consilia destruentes . Superiori sententiae  
conjungitur, non secundum carnem militamus. 
7. AMBROS.  In captivitatem . Captivat intellectum,  
dum contradicentem rationem vincit, et ad fidem  
Christi humilem et mansuetum inducit.
  |  
  |