Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 15


<DE EBDOMADA POST DOMINICAM NATIUITATEM>


Tres sequentes festiuitates, id est, beati Stephani, Ioannis apostoli,
sanctorum Innocentium, uno et eodem modo celebrentur. Ecclesia his
tribus diebus sicut in die Dominicae Natiuitatis ornata permaneat.
Pulsentur signa, accendantur luminaria, agantur caetera omnia sicut in
aliis duplicibus et secundae dignitatis festiuitatibus, de quibus posterius
dicendum est. Ad Vesperas super psalmos imponant antiphonas de ipsis
festiuitatibus, quibus et quas cantor praeceperit. Transactis primis diebus
de ipsis festiuitatibus nulla commemoratio fiat nisi in extremis ipsarum
festiuitatum diebus et tunc tantum tres lectiones fiant. Per totam ebdomadam
missa matutinalis Puer natus , maior in quinta die Dominus dixit ,
in crastino introitus Puer natus et quod sequitur de Lux fulgebit . Hi duo
dies agantur sicut in priuatis duodecim lectionibus, nisi quod tres
lectiones fiant. Pronuncientur uicissim in eis euangelia Dominicae
Natiuitatis.

FESTIUITAS SANCTI SYLUESTRI


Agatur sicut priuata festiuitas duodecim lectionum. Tercium nocturnum
et Laudes de Dominica Natiuitate. Officium Dum medium silentium ante
Epyphaniam dicatur.

<DE CIRCUMCISIONE DOMINI
ET DE SEQUENTIBUS DIEBUS>


Circumcisio Domini celebretur sicut una de tribus superioribus festiuitatibus
excepto quod aula monasterii non ornatur, quae quinta Dominicae
Natiuitatis die disparari debet. In crastino post Circumcisionem Domini
incipiant legere epistolas sancti Pauli. Post Nocturnas agant officia
mortuorum, postea pulsetur signum, cantent Matutinas Laudes et
Matutinas de Omnibus Sanctis. Postea reuertantur ad lectos. Hoc modo
agatur usque ad octauas Epyphaniae, nisi fuerit festiuitas duodecim
lectionum.

Torna all'inizio