Notandum tamen est quod unum coma per se
stare non potest, colum vero sic, ut si dicam: Per exibitionem
operum perfecta dilectio demonstratur .
Si ergo ex uno membro clausula contexatur, monocolon
vocabitur, sed ad modum periodi est punctanda,
ut: Paupertas bene composita pro divitiis computatur .
XII.
DE LEGE CLAUSULARUM
Et quoniam de clausula fecimus mentionem, quid
sit clausula videamus.
Clausula est plurium distinctionum continuatio,
ambitum perfecte sententie comprehendens; abusive
tamen, sicut una vocalis est sillaba, sic est quandoque
clausula « unimembris ».
Debemus tamen attendere diligenter quod, sicut
in aliis rebus, ita in clausulis, est mediocritas observanda.
Nam clausule nimis curte, licet expediant,
raro tamen conveniunt dictatori, quia penuriam quandam
|
|