et dum ipse Magno || advixit tam suprascripta ecclesia quam eciam
et presbiterum semper in suo dominio vindicavit, et post discessum
Magnum, quamquam <in> ipsa ecclesia lavacrum baptismi
fuisset, semper ipse Guetichis soli palacio obaudivit, nam minime
habuit dominium episcopi. sed dum bone recordacionis Iohannes
episcopus cognovit bonitatem Guetichis presbiteri, sic ei contradidit
ipsa ecclesia ex Sancto Nicandro, Sancto Angelo, et Sancto
Potito, que parrocie de Quinto Decimo pertinuerunt, et actenus
pertinere videntur, tradite sunt ei ad regendum et pro suprascriptis
ecclesiis ipse Guetichis obaudivit episcopo, nam pro ecclesia Sancti
Felicis nullo modo obedienciam episcopo fecit, et dum recederet
ipse Guetichis presbiter de hac luce, postea ordinatus est ibi
in Sancto Felice Iohannes presbiter, vel in suprascriptis quatuor
ecclesiis. sic introivit Pando presbiter parrocie de Quinto Decimo
in iudicio cum suprascripto Iohanne presbitero, et sic ei abstulit
ipsas quatuor ecclesias, unde Guetichis et Iohannes episcopo obedientes
fuerant, et dum ipse quatuor ecclesie ei abstulte fuissent,
sic ipse Iohannes presbiter in suo arbitrio permansit, et solummodo
obediens palacio fuit, sicut Magno et Guetichis, qui ipsam
ecclesiam Sancti Felicis ad culmen perduxerat. et post discessum
Iohannis sic gloriose memorie domnus Gysulfus ibi Cieguerohin
abbatem constituit, et tantummodo obediens palacio fuit. postea
donma Scaniperga et domnus Hildeprand, pro suis facinoribus
expellendis, suprascriptam ecclesiam Sancti Felicis, cum omnia
que ad ipsam ecclesiam pertinuit, in prefatum monasterium per
suum preceptum concedere visi fuerunt, et ab eo tempore usque
nunc semper pars monasterii quiete possessores fuerunt iam dicta
ecclesia quod idonea persona esse noscuntur certa veritate, eo quod
iam phata ecclesia semper palacio obaudivit. ad hec replicans
suprascriptus Iustus archipresbiter: Quamquam hec omnia, vestra
assercio, certa sint, nullo modo hoc stare potest, eo quod
instituta patrum, canonica racione, nullo modo permittit fieri de
ecclesia, que lavacrum baptismi videtur habere, nequaquam se
|
|