Petrus Damiani: Epistulae

Pag 213


dicens: Unde ergo illis diebus remissius vivis, si nichil eorum
comedis, quae necesse sit vel ignibus decoqui vel in arboribus inveniri,
respondit: Feniculo, inquiens, cum pane libenter vescor. Mox nimirum
perite cognovi, quam carnaliter homo viveret, qui suas delicias in feniculo
constituisset. Habet plane uberem lacrimarum gratiam, sed alternam.
Cum enim reclusus sub districto se silentio reprimit, mox ut voluerit,
affluenter plangit, at si colloquio frequentetur, fletum se amisisse conqueritur.
Nam et ego illi sepe penuriam meae ariditatis impropero dicens:
Heu, inquam, mi pater, istae tuae lacrimae infoecundae sunt, quae alias
orando lacrimas parere nequeunt. Optarem namque, quod consequens
est, nimirum ut sicut tu mihi pater es, ita nichilominus et tuae lacrimae
mearum quoque lacrimarum fierent genitrices.
In regula quoque heremitica hoc inseruisse me recolo. Dicam, sed
quis sciat, utrum fides assertioni fidelissime praebeatur? Sed parvipendendum
est, si humana temeritas arguat, quem summa veritas falsitatis
excusat. Est inter nos, qui nonnumquam uno die continuato cum nocte
novem psalteria meditando decurrat, et interim pene semper utraque manu
scopis armata nudum corpus afficiat. Notandum autem, quia, dum haec
peragere satagit, nocte vel die dormire non vacat, sed aliquando genua
flectens, dum caput terrae deponit, sic nudo repente somnus obrepit, quo
solo contentus est. Hic mihi aliquando fraterna familiaritate conquestus
est, quia cum novem sic psalteria sepe modulando perficeret, ad decimum
numquam potuerit pervenire.
In epistola quoque, quam Blancae comitissae direximus, haec nos
indidisse videmus. Utinam daretur tibi nunc dominum meum videre
Dominicum, qui, quod inperitae linguae conamur officio, ipse te efficaciori
luculentissimae vitae doceret et informaret exemplo. Hic denique a
tribus iam circiter annorum lustris lorica ferrea vestitur ad carnem, duobus

Torna all'inizio