EXPOSITIO PRIMAE PARTIS TEXTUS
«Virtus Altissimi obumbrabit tibi». Virtus Altissimi, secundum expositionem
Damasceni sequentem intelligitur Filius, de quo Corinth. 1, dicitur: «Christum
Dei virtutem, et Dei sapientiam»; ut sic in verbis Angeli praenuntietur duarum
personarum adventus in Virginem, scilicet Spiritus Sancti ad purgandum et
potentiam generativam praestandum, et Filii ad carnem assumendum: propter
quod dicit: «Obumbrabit tibi virtus». Virtus enim Altissimi per susceptionem
nostrae infirmitatis obumbrata est. Vel dicitur: «Obumbrabit tibi», ad signandum
extinctionem omnimodam fomitis: quia per adventum Filii in ipsam omnes
reliquiae fomitis ab ea extirpatae sunt; et haec extirpatio obumbratio dicitur,
sicut et fomes incendium: umbra enim contra aestum refrigerium praestat.
«Sicut divinum semen». Non dicit simpliciter «semen», ut caveret errorem
Apollinaristarum qui ponebant Spiritum Sanctum in uterum Virginis vere sicut
semen venisse. In hoc tamen similitudinem seminis habet quod sicut semen est
activum in generatione, ita et Spiritus Sanctus in conceptione Christi, vel Filius
quem virtutem Altissimi dicit.
«Nostrae antiquae aspersionis»: non quantum ad vetustatem culpae, sed poenae.
«Per Spiritum Sanctum creans». Contra, creare est ex nihilo aliquid facere. Sed
corpus Christi de materia formatum est. Ergo non est per Spiritum Sanctum in
conceptione creatum. Sed dicendum, quod creatio hic large accipitur pro qualibet
operatione supernaturali, quae ipsius tantum Dei est.
«Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus». Videtur
instantia esse de puero baptizato, et de adulto, qui statim vere confessus est.
Sed dicendum, quod ad hoc ut veritatem in omnibus habeat dictum Apostoli,
dupliciter potest accipi. Uno modo ut per peccatum non tantum intelligatur
macula et reatus peccati, sed etiam causa et sequela peccati. In puero enim
baptizato, et adulto poenitente manet fomes incitans ad peccandum, et ulterius
aliquae dispositiones ex actuali peccato relictae; in Christo autem neutrum
horum fuit: caro enim eius sine corruptione fomitis concepta est; et cum peccatum
non fecerit, reliquiae peccati in eo non fuerunt: similiter nec in beata
Virgine, quae immunis a peccato actuali fuit; fomes autem etsi essentialiter in
ea remansit post primam sanctificationem, tamen ut ligatus, et non ut incitans
ad peccatum, ut dictum est. Alio modo potest verificari, ut intelligatur etiam de
peccato actuali quo ad reatum et maculam. Etsi enim homo ad breve tempus
sine actuali peccato esse possit, non tantum diu sic perseverare potest, ut saltem
in veniale peccatum non cadat; ut sic hoc «verbum» habemus non determinatum,
sed confusum praesens importet. In Christo vero et matre eius nullo
modo peccatum actuale locum habuit, nec mortale nec veniale.
|
|