Capitulum 7 -Responsio domine Paupertatis.
Ad hec domina Paupertas corde letabundo, exhilarata facie, voce
dulci respondit, dicens: "Fateor vobis, fratres et amici carissimi,
quia ex quo loqui cepistis, repleta sum letitia, superabundo
gaudio, attendens fervorem vestrum, sciens iam sanctum propositum
vestrum. Facta sunt mihi verba vestra desiderabilia super aurum
et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum,
Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Sanctus qui
loquitur in vobis et ipsa unctio docet vos de omnibus que locuti
estis de Rege altissimo, qui sola gratia sua assumpsit me in dilectam,
sibi auferens opprobrium meum de terra, et inter celorum proceres
glorificavit me.
Cupio propterea, si vos audire non gravat, longam, sed non minus
utilem mei status retexere vobis historiam, ut discatis quemadmodum
vos oporteat ambulare et placere Deo, caventes retro aspiciendi
notam, qui manum ad aratrum mittere vultis.
Non sum rudis, sicut multi putant, sed antiqua satis et dierum
numero plena, sciens rerum dispositiones, creaturarum varietates,
temporum mutabilitates. Novi fluctuationes cordis humani, partim
experientia temporum, partim subtilitate nature, partim gratie dignitate".
/*
Capitulum 8 -Recordatio Paupertatis in paradiso.
"Fui quandoque in paradiso Dei, ubi erat homo nudus, immo
in homine et cum homine nudo deambulans totam illam speciosissimam
paradisum, nihil timens, nihil dubitans et nihil adversi
suspicans. Putabam cum eo esse in sempiternum, quoniam iustus,
bonus, sapiens ab Altissimo est creatus et positus in amenissimo et
pulcherrimo loco. Eram gaudens nimis et ludens coram eo omni
tempore, quia, nihil proprietatis habens, totus de Deo erat.
|
1
5
10
15
20
25
|