Peccatum originale quid est. Et est mortale 					c.89r.b 
Et ponitur qualiter anima illud contrahit. 
Et omnia plene. 
Rubrica XLII 
Peccatum originale, prout scribit Magister Sentenciarum 
in XXXI d. li. II: "  Est inmoderata concupiscencia carnis"  . 
Nam ipsi nostri prothoparentes fuerunt corrupti morbo concupiscencie, 
que fuit in eis culpa. Ergo a corrupta radice 
corrupti sunt omnes rami eius. Roborat dicta mea Apostolus  
dicens ad Romanos VI: "  Non regnet peccatum in vestro 
mortali corpore"  , ubi exponit glo. : "  peccatum, idest fomes 
peccati"  . Sed fomes peccati non est aliud quam intensa concupiscencia 
carnis, ergo etcetera. Hec labes inest anime ex 
coniunctione sue substancie cum corrupta carne, et semper 
intelligas quod peccatum originale mortale sit. Et si dicas: 
"  Qualiter caro inficit animam?"   monstrat tibi Magister Sentenciarum 
in secundo li.et Bonaventura, declarando dictum 
Magistri Sentenciarum. Et in pluribus locis Scriptura Sacra 
iudicat quod ex infectione coytus prothoparentum et concupiscencia  
libidinosa, caro,dum generatur,contrahit quandam
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |