harum omnium rerum medietatem, quas ipse tenuerat tertia die 
antequam Transaricus germanus eius moreretur, dedit et confirmavit 
in hoc monasterio. item, Roccio filius Roccionis et 
fratres eius commutaverunt in hoc monasterio res suas territorii 
Sabinensis ad collem Sancti Martini in villa Terria modiorum.XXIII. 
et receperunt a domno Hugone abbate collem iuxta  castellum Cuphi 
modiorum .XXII. item, Iohannes filius Luponis dedit res suas 
modii .I. ubi dicitur Acutus et Furcilla. item, Petrus et Gliletruda 
et Benedictus qui Piro vocatur dederunt in hoc monasterio 
et in Sancto Adriano civitatis antiquę Tyburtine de fundo Marini 
portionem suam. Datę sunt etiam in suprascripto Sancto Adriano 
portiones Leonis qui vocatur Bioccus et Constantię iugalis eius 
non longe ab ipso monasterio. et in regione quę, vocatur 
Vicus Patricii domus terranea cum curticella. et in fundo Lippiano 
vinea ordinum nonaginta. et portio de fundo Ferrata 
cum ęcclesia sicut fuit Iohannis pręsbyteri et monachi quę vocatur 
de Erma. item, Benedictus pręsbyter filius Sabini, recepto 
prętio librę .I., refutavit in hoc monasterio res de Paternione 
ubi dicitur Turris. item, Iohannes pręsbyter filius Gregorii 
dedit in hoc monasterio portionem suam de ęcclesia Sancti Iohannis 
cum terra et vinea iuxta eam in comitatu Asisinato ubi dicitur Vallefreda 
modiorum .II. et ad Basco modiorum quatuor. et in 
Plage modiorum .II. item, Hildebaldus filius Ittę cum Attone 
filio suo et Adelberga uxore eius dedit res suas de suprascripto 
comitatu ubi dicitur Silvulę modiorum .VIII. et dimidium. et in 
Satriano modiorum .III. item, in Satriano modiorum .XVII. 
item, Adelbertus filius Silvestri commutavit in hoc monasterio res 
suas de fundo Collis Baiani iuxta Laiam. item, Leo de Roccio 
dedit res suas de pertinentia Catini in Miliano et Biliano modiorum 
.VII. et alias res ibidem  modiorum .III. et alias res
  |  
  |