colis, an ex eis invicem mixtis clausula contexatur. (17) At si ex
uno tantum membro constiterit monocolon vocabitur sed ad
modum periodi est punctanda, ut 'Res ditissima est paupertas
bene composita'
22 (1) DE SUBDISTINCTIONE ET EIUSDEM AD DISTINCTIONEM DIFFERENTIA.
(2) Valet etiam in orationis artificio bene subdistinguere, cum
oportet (3) Unde sciendum est quod subdistinctio non est
membrum orationis integrum sed pars distinctionis, aliquam
determinationem distinguens vel ambiguum intellectum, ut:
'Nata michi est Lavinia' (4) Modo post hoc verbum 'est' convenit
subdistingui, ut patet quod hoc totum 'nata michi est'
in appositum reducatur (5) Si vero dicam 'Nata mei est Lavinia'
debes nunc subdistinguere ante verbum, quia 'nata mei'
nunc est suppositum et verbum cum sequenti nominativo in
appositum est traendum (6) Nam hoc nomen 'nata' post verbum
substantivum potest construi cum dativo et ideo ad scientem
Laviniam sed ignorantem esse natam nomen illud ponimus
|
|