Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 758


6. Praeterea, Augustinus in Ench. dicit, quod hoc totum est una petitio:
«Et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo»; quod patet ex hoc
quod non ponitur ibi: «Et libera nos a malo», sed ponitur ibi: «sed». Similiter
dicit, quod tertia petitio, scilicet, «Fiat voluntas tua», concluditur in duabus
primis: et ita videtur quod non sint nisi quinque petitiones, sicut etiam Lucas
ponit. Sed dona sunt septem. Ergo petitiones non respondent donis.
7. Praeterea, secunda petitio, secundum Augustinum ibidem, pertinet ad resurrectionem
corporis. Sed nullum donum ad resurrectionem pertinet. Ergo petitiones
donis non respondent.
SED CONTRA, idem est quod a Deo petitur, et ab ipso accipitur; unde dicitur
Ioan. 16, 24: «Petite, et accipietis». Sed dona sunt quae per petitiones petuntur;
et ita petitiones et dona mutuo sibi correspondent.
Praeterea, in Glossa, Matth. 6, dicitur: «In precibus est ut impetremus dona,
in donis ut operemur: de operatione beatitudines consequentur». Ergo sicut beatitudines
respondent donis, ita dona respondent petitionibus.
Praeterea, sicut eadem Glossa dicit, septem petitionibus omnia dona praesentis
vitae vel futurae continentur. Sed in his omnibus etiam dona perficiunt, ut ex
dictis patet. Ergo dona et petitiones correspondent sibi.
Solutio
Respondeo dicendum, quod reductio petitionum ad dona non intelligitur hoc
modo quod in petitionibus solum habitus donorum petantur, sed quia petitur
per quamlibet petitionem aliquid eorum quae ad aliquod donorum pertinent.
Haec autem reductio potest attendi dupliciter. Uno modo in generali, ut scilicet
quidquid ad dona pertinet, etiam ad petitiones pertineat, et e converso; et sic fit
reductio eorum ad invicem non solum per appropriationem sed etiam per proprietatem:
quia sicut dona sufficienter perficiunt in omnibus quae sunt activae
et contemplativae vitae, sive in praesenti sive in futuro, ita et in omnibus per
petitiones divinum auxilium imploratur. Alio modo in speciali: et sic per proprietatem
non potest fieri reductio singulorum donorum ad singulas petitiones:
quia ea quae in diversis petitionibus postulantur, possunt pertinere ad unum
donum, et e converso; sed per appropriationem quamdam, inquantum singulae
petitiones habent aliquam similitudinem cum singulis donis, sicut et de beatitudinibus
dictum est.
Est enim alia ratio distinguendi dona et petitiones. Cum enim dona sint habitus
ordinati ad operandum, oportet quod distinguantur secundum obiecta, in quibus
diversificari oportet actus secundum speciem. Sed petere oportet omnia
quibus indigemus ad operandum, quae non possumus nisi a Deo habere. Unum

Torna all'inizio