lib. De peccatorum meritis, et remis.  3,  ad Marcel.,  
c. 12, tom. VII.) Illud tamen sine dubitatione tenendum  
est, quaecunque illa sanctificatio sit, non  
valere ad Christianos faciendos atque ad dimittenda  
peccata; nisi Christiana vel ecclesiastica institutione,  
et sacramentis efficiantur fideles. Nam nec  
conjuges infideles, quamlibet sanctis et justis conjugibus  
haereant, ab iniquitate mundantur, quae a  
regno Dei separatos in damnationem venire  
compellit. 
7. AMBROS.  Sanctificatus est vir . Habere infideles  
beneficium bonae voluntatis ostendit; quia honorem  
nominis Christi non horrent. Signum sanctae crucis  
ad tuitionem et sanctificationem hospitii  
pertinet. 
8.  Alioquin filii vestri . Immundi essent filii eorum,  
si dimitterent volentes habitare secum et aliis  
se copularent; essent enim adulteri, et filii eorum  
spurii. 
9. LANFR.  Nunc autem sancti sunt , id est mundi.  
In causam redit [ f. , causam reddit] cur vir fidelis  
mulieris infidelis, aut mulier fidelis viri infidelis  
divortium quaerere non debeat. 
10. AUGUST. ( epist. 89  Hilario, ad quaest.  4, tom.  
II.)  Quod si infidelis , id est, si infidelis voluerit esse  
cum conjuge fideli. Hic agnoscat fidelis suam libertatem,  
ne ita subjectam putet servituti, ut ipsam  
dimittat fidem, nec conjugem infidelem 
11.  Si infidelis discedit, discedat . Non licet aliam  
ducere, dimissa etiam infideli: sed utrum aliud  
dimissa, aliud discedente.
  |  
  |