enim sunt, quia habent esse in corporalibus, ut subiecto:
nam sanitas est in humoribus, pulchritudo in membris,
robur in ossibus, et nervis. Nam (ut vult Philosop. 3.
De eligendis) sanitas est debita adaequatio humorum.
Pulchritudo est debita commensuratio membrorum.
Robur debita proportio ossium et nervorum. Quare
cum huomores, membra, nervi, et ossa sint corporalia, sanitas,
pulchritudo, et robur corporalia esse dicuntur; non
ergo in eis est ponenda felicitas. Secundo in talibus felicitas
poni non debet, quia sunt quodammodo exteriora
bona. Nam homo (secundum Philosophum) est magis
intellectus, quam sensus: et anima plus est de ratione hominis,
quam corpus: et semper forma magis dicit naturam
rei, quam materia. Illa ergo sunt bona maxima interiora
nostra , quae se tenent ex parte animae: ponenda est
ergo felicitas non in sanitate, nec in plchritudine corporis,
sed animae. Non igitur quis credat se esse felicem, si habeat
aequatos humores, et sit sanus corpore: vel quod habeat
conformia membra, et sit pulcher: vel habeat proportionem
ossium et nervorum, et sit robustus corporaliter.
Sed si habeat aequatas potentias, ut quod inferiores
potentiae subsint rationi; et sit sanus, et fortis mente: et si
huiusmodi potentias habeat ornatas virtutibus, et bonis
operibus et sit pulcher in anima, tunc (ut exigit suus status)
credat se esse felicem. Dicimus autem (ut exigit suus
status) quia plena felicitas in hac vita haberi non potest.
In sanitate ergo, et fortitudine, et pulchritudine corporali,
quia sunt quodammodo bona exteriora, felicitas poni
non debet. Quod autem in bonis interioribus sit proprie
felicitas, patet per Philosophum 7. Politicorum dicentem,
quod testis est nobis Deus, quod felicitas in bonis
interioribus est ponenda. Testificatur enim hoc Deus
per seipsum, ut idem ibidem innuit: nam Deus non est
beatus per aliqua exteriora bona, sed per ea quae sunt in
seipso. Si ergo anima beata assimilatur Deo, non erit beata,
|
|