Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 283


discrimina, in vastitate maris foveam reperit,
ubi cadat. Johannes itaque praedictus, ad
terram rediens, nova, sicut venator, gaudet laetitia,
capta praeda, sperans, sive tendat ad dexteram,
sive ad sinistram declinet, affectatis in
omnem eventum repleri muneribus, et praetio propterea
magno dotari, sive regi placitam et perquisitam
velit praedam assignare, quam coeperat,
seu suae restituere libertati. Verum Robertus
de Lavena, capitaneus galearum provincialium,
quae pridie, sicut vidi, et duraturum testimonium
profero perloquendi veritate suasus,
satis viriliter fugerant, quoniam ad eundem Robertum
captionem hujusmodi novae praedae fama
perduxerat, comites galearum, totumque stolium
cogit ad terram, volens saltem per vim, si
valeat, ab eodem Johanne subducere et extorquere
concaptos. Ipse vero Johannes, qui nec liberare,
nec tradere praedam disposuerat, nisi
magna prius foret mercede dotatus, Corradinum,
et alio illaqueatos taliter ab eodem, ut exhibere
praedam hujusmodi dicto Roberto cogi, sine
grata et sperata pactione, non posset invitus, ad
quoddam castrum de prope forte transvexit. Angitur
ergo in castris et angustatur obsidione nautarum,
ad quam obsidionem fortius perurgendam
domnus Jordanus de Terracena, cardinalis,
qui officio rectoriae comitatus Campaniae per
sedem apostolicam fungebatur, cum equitum et
peditum comitiva convenit. Demum vero dictus
Johannes tum pollicitationibus amplis illectus,
tum inductionibus terroreque devictus, nec minus
interea morem gerens non propriam restituit praedam
venatoribus venantibus praedam suam. Tunc
sane, sicut creditur, dictus Robertus abolevit infamiam,
qua de fuga Siciliae turpiter poterat
annotari, tunc maculam infamis annotationis
extersit, et regium meruit rehabere favorem,
quem aliter credebatur forsitan perdidisse. Excepit
ergo captos saeva manus regis et dira cupido,
manditque pro voto de venatione quaesita,
et pro libito vescitur rebus optatis; ac, dum omnes
reputat inimicos in ejus potentiam jam conclusos,
jubilo confunditur gaudiorum. Ut autem,
sine dilationis mora, quae parit plerumque periculum,
faciat rex de vitulo superstite victimam,
Corradinum recognoscentem saepius contra suam
matrem ecclesiam deliquisse, nec minus contra
regem ipsum vehementer errasse, procuravit,
per quosdam ecclesiae romanae cardinales
illuc propterea per sedem apostolicam destinatos
absolvi, et tandem vinctum perducit usque
Neapolim, ut ibi secundum legem eum faciat judicari.
Corradinus sane terrore mutus et metu,
nihil audet palam temere proloqui, , nec secum
infelici dolere de casu; sed tantum pia matris
recenset viscera, et futurum in eo gemitum matris
deplorat: "Ha, Ha, inquit, o genitrix, me
missum ad tanta pericula, quasi casus filialis
praenuntia, deplorabas: 'O sola mea requies
senectutis; o unica vitae ulterioris fiducia; me
solam qualiter derelinquis?' O cara mater;

Torna all'inizio