| 4. Praeterea, natura non reparatur nisi in individuis, ut supra dictum est. Sed
 unus homo est ita bonus sicut humana natura quae est in ipso. Ergo unus homo
 satisfacere poterat pro natura humana quae est in ipso, et omnes pro humana
 natura in omnibus individuis existente.
 5. Praeterea, natura angelica est supra humanam. Sed quod melius est, potest
 accipi pro recompensatione minus boni. Ergo Angelus poterat pro humana
 natura satisfacere.
 SED CONTRA, ille solus reparare potuit qui potuit condere. Sed solus Deus humanam
 naturam condere potuit: ergo ipse solus potuit reparare. Ergo ad hoc quod
 naturam aliquis satisfaciendo repararet, oportuit quod esset Deus.
 Praeterea, homo in instanti suae conditionis tantae erat dignitatis quod nulli
 creaturae debitor erat ratione suae beatitudinis. Sed est debitor et obnoxius
 ratione suae beatitudinis ei qui ipsum ad beatitudinem reparavit. Ergo si per
 aliquam puram creaturam facta esset reparatio, non esset homo redditus pristinae
 dignitati.
 Praeterea, nullus pro alio reddere potest quod pro se ipso debet. Sed quaelibet
 creatura totum quod est, Deo debet. Ergo nulla pura creatura potest pro alia
 sufficienter satisfacere.
 Solutio
 Respondeo dicendum, quod sicut dictum est, oportebat quod pro peccato humanae
 naturae fieret condigna satisfactio: tum quia aliter homo non restitueretur
 pristinae dignitati: tum quia est conveniens esse unum primum in genere
 satisfactionis perfectum, supra quod omnes aliae imperfectae satisfactiones fundentur.
 Ad hoc autem quod satisfactio esset condigna, oportebat quod haberet
 virtutem infinitam: quia peccatum pro quo fiebat satisfactio, infinitatem quamdam
 habebat ex tribus. Primo ex infinitate divinae maiestatis, inquantum offensa
 fuerat per contemptum inobedientiae: quanto enim maior est in quem peccatur,
 tanto est gravior culpa. Secundo ex bono quod per peccatum auferebatur,
 quod est infinitum, idest ipse Deus, cuius participatione fiunt homines beati.
 Tertio ex ipsa natura quae corrupta erat, quae quidem infinitatem quamdam
 habet, inquantum in ea possunt supposita in infinitum multiplicari. Actio autem
 purae creaturae non potest habere infinitam efficaciam: et ideo nulla pura
 creatura poterat sufficienter satisfactionem facere.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod impossibile est ut homo ad hoc perducatur ut
 semper Deo debitor non sit gratiarum actionis, quasi ab eo habens totum quod
 est: ideo non exigitur in gratiarum actione ut sit aequivalens donis perceptis.
 Sed possibile est hominem esse in tanta dignitate, quanta fuit in statu innocentiae:
 et ideo ad perfectam reparationem, per quam totum reparatur quod reparari
 potest, exigitur quod satisfactio sit aequivalens culpae.
 | 
 |