hominum varietur, ita et nobilitas sit necesse est. Sed hec ita apud  
nos non varia tantum, sed diversa est et invicem contraria, ut nullam  
certam radicem habere videatur, ex qua possit oriri». 
13    «Hanc diversitatem» Laurentius inquit «quid sentias non  
satis intelligo ob eamque causam a te id lucidius explanari velim et  
simul scire quid maxime probes». 
14    «Minime» inquit Nicholaus «huius loci et temporis hec est  
disceptatio et huic forsan - me intuens - non iucunda». 
15    «Nequaquam» inquam «Nicolae. Quin pergratum mihi erit  
si hanc dubitationem nobis exsolveris, que scitu iocunda est et 
cognitione dignissima. Ego quidem non sum adeo demens atque  
insulsus, ut ex his collectitiis marmoribus aliquam nobilitatem  
aucupari velim. Alia ad illam via ascendi puto, hec autem voluptatis  
et ornamenti causa a me quesita et comparata sunt. Sed hic  
noster Laurentius iocatur mecum libens existimatque, si horum 
contemptum mihi persuaserit, se maiorem partem ablaturum.  
Postea vero quam in hunc sermonem incidimus, narra, queso, que  
modo Laurentius postulabat. Non enim miror, si parum de illa  
apud populos convenit, cum inter philosophos quoque hac de re  
sit adeo magna dissensio, ut dubitem cui potissimum sententie sit 
inherendum». 
16    Tum Nicolaus: «Quam multiplex et varia sit illius» inquit  
«observatio, haud ignotum - opinor - est vobis, cum quod aliis  
nobile videatur, alii specimen ignobilitatis velint. Ut enim ab Italis   
incipiam, a quibus humanitas, virtus ac omnis vivendi ratio et  
disciplina ad reliquas nationes defluxit, quid tam inter se differt  
quam Neapolitanorum, Venetorum Romanorumque nobilitatis  
opinio? Neapolitani, qui pre ceteris nobilitatem pre se ferunt, eam  
in desidia atque ignavia collocare videntur. Nulli enim rei preter  
quam inerti otio intenti sedendo atque oscitando ex suis possessionibus  
vitam degunt. Nefas est nobili rei rustice aut suis rationibus  
cognoscendis operam dare: sedentes in atriis aut obequitando  
tempus terunt. Etiam si improbi assurdique fuerint, dummodo
  |  
  |