Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 191


semper moneant suos filios ad honesta; quia honestum
idem est quod honoris status, iuvenes multum affectant
ea quae importare videntur honoris statum, et per locum
ab opposistis, multum timent quae important ignominiam
et inhonorationem: et quia erubescentia est timor inglorificationis,
iuvenes de facili erubescunt. Viso qui mores
sunt laudabiles de iuvenibus, de levi patere potest,
quomodo reges et principes se debeant habere ad illos.
Nam non quicquid est laudabile in hoc, est laudabile
simpliciter. videmus enim quod esse furibundum, est
laudabile in cane, non tamen est laudabile in homine.
Sic, licet verecundari sit laudabile in iuvenibus, quia ratione
aetatis se continere non possunt quin committant
aliqua turpia, de quibus decet eos verecundari: reges tamen
et principes, quos decet esse quasi semideos, non
solum quod turpia committant, sed abominabile eis esse
debet quod audiant turpia nominari: quia corrumpunt
bonos mores colloquia prava. Non ergo sunt in statu
quod debeant verecundari. Non ergo decet eos verecundari,
nisi ex suppositione: quia si contingeret eos operari
turpia, verecundari deberent etiam plus quam alii, eo quod
magis indecenter se gererent. Prima ergo quinque, quae
diximus laudabilia in iuvenibus, adaptare possumus regibus
et principibus: quia decet esse liberales, bonae
spei, non maligni mori, magnanimos, et miserativos.
Sextum autem, videlicet, esse verecundos, non decet simpliciter
competere regibus et principibus. Decet enim
reges et principes esse liberales: quia contra naturam
agerent, si multitudinem divitiarum qua pollent, non
multiolicarent in debitos et pios usus, ut supra in tractatu
de liberalitate sufficienter tetigimus. Decet etiam
eos tanto magis esse bonae spei quam alios, quanto facta
communia circa quae insudare debent, sunt digniora quam
alia. Rursus decet eos esse magnanimos: quia (ut dicebatur
in quodam capitulo de magnanimitate) maxime

Torna all'inizio