Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

871


faciunt; leges allegando, libros codicis ultra libros feudorum et autenticas
multas que non sunt scripte. Scriptura : que sit autentica: Novi vel
Veteris Testamenti, decreti vel decretales b<eatorum> sanctorum
vel alicuius doctoris autentici. Firmissime :
ut lictere sigillate sigillo autentico vel instrumento vel proverbio per
se noto.
Confici : nota, quod orator
est quasi quidam confector et apotecarius *** confecta conficere pretiosisimis
speciebus. Aperiemus : debet orator distincte et aperte
dicere dictum suum, quod significat verbum exponendi. Docilis est :
Nota, quod non omnis docilis est attentus. Nam docilitas aliquid
addit ad atentionem et attentio aliquid ponit preter docilitatem: nam
multi sunt attenti qui non sunt omnino dociles, nisi actitudine remota,
dispositione non propinqua; docilis enim dicitur quasi aptus doceri.
Et quidam sunt dociles qui non sunt attenti attentione perfecta;
quod aliquando procedit ex superbia intellectus. Vult audire : duobus
modis fit auditor docilis, prout hic dicitur; nunc (?) non in docilitate
in litteram insto, <sicut> Tullius, qui statim subdit documenta quibus
efficitur auditor attentus. Nam attentio et docilitas in multis convenit,
ut est dictum. Attentos : novem modis efficitur auditor
attentus, qui modi ponuntur hic per ordinem, qui multa ad docilitatem
faciunt. Pollicebimur : id est promictemus magis, ut eclipsis solis
generalis ex impositione lune. Novis : que non fiunt + ponatera + nec cognita,
sed supernaturalia, ut virginem parere, de quo fuit dictum <per>
prophetam Ieremiam: "Novum faciet Dominus super terram, mulier
circumdabit virum". Inusitatis : ut stare solem spatio duorum dierum,
quod factum fuit tempore Yosue: sol stetit, diem duplicavit.
Ibi scriptura est: "Non fuit tanta dies, non fuit tam longa dies, obediente
Deo voci hominis". Verba facturos : nota, quod bonus advocatus
facit verba, malus et insufficiens nescit facere verba, sed
tantummodo recitare. Rem publicam : scilicet ad bonum civitatis statum
vel provincie vel hiis similia. Ad eos : magis movetur utilitate
privata quam comuni. Deorum : loquitur more suo illorum qui Aristotelis
tempore in gramaticis dixerunt plures deos esse loquendo vulgariter,
licet Tullius nec aliquis verus philosophus crediderit plures
esse, nisi loquendo participative, quemadmodum dicit Plato in Timeo:
"O dii deorum, quorum ego opifex, natura qui vestra disolubiles
facti estis". Hec sunt verba prime cause, que deus est,
loquentis ad intelligentias quas angelos nominamus, quos numero

Torna all'inizio