Benedictus frater Alberici papalem suscepit cathedram. Eodem anno Henricus Alamannorum  
rex Romam uenit et ab eodem Benedicto papa coronam accepit imperii et imperator 
appelatus est. Sedit autem ipse Benedictus annis XI mense I. Per idem tempus Basilius 
et Constantinus frater eius Constantinopolitani catholici imperatores catipanum suum nomine 
Bugano magna cum thesauri pecunia direxerunt ut Apuliam cum circumquaque regionibus 
sibi uendicaret ac imperiali iuri componeret. Qui ueniens cepit omnia tranquille agere atque 
strenue ordinare. 
Anno domini MXIIJ. indictione I. Hic in Apulie finibus rehedificauit ciuitatem diu dirutam  
nuncupauitque eam Troiam, que antiquitus Ecana uocabatur et iussu imperatorum
  |  
  |