Warmundus Eporediensis episcopus: Ordo missae

813


ad laudem tamen et honorem tui nominis obla>tum dignanter
accipias. Per Ihesum Christum dominum nostrum.
ALIA
Rogo te altissime deus sabaoth pater sancte ut me tunica castitatis
digneris accingere. et meos lumbos balteo tui timoris ambire. Renes
cordis mei tuae caritatis igne <urere. ut pro> pec<catis meis possim
intercedere. et adstantibus veniam peccatorum promereri et pa>cificas
singulorum hostias immolare. Me quoque audacter ad
altare tuum accedentem non sinas perire sed dignare lavare ornare
et clementer suscipere. Per Ihesum Christum.
ALIA
Indignum me domine tuis sacris altaribus esse fateor. quia innumeris
cottidie <pecca>tis fusc<or. quia ego> te bl<andis verbis rogare
praesumo quem improbis sepissime fac>tis offendo.
Tu enim medicinam ingeris egro.
ego sanitati meae contraria ago.
Legem tuam sacris inditam paginis lego.
sanam vero disciplinam infelix neglego.
Ad tuum quidem altare quasi devotus accedo.
sed a praeceptis tuis contumaci corde recedo.
Da ergo mihi cor compun<tum
quem ve>raciter odio <habeat peccatum>.
Meum <est si donaveris delicta deflere.
tuum est ea et> nubem cito delere.
ut licet palmam amiserim inimico fraudante
adveniam saltim per veniam te miserante. Per.
Cum incensum antequam legatur ewangelium in turibulum mittitur
dicat episcopus

Odore caelestis inspirationis suae accendat dominus et impleat corda
nostra ad <audienda et> imple<nda ewangelii sui> pr<ecepta>. Qui
<vivit>.
Deinde inclinanti diacono signum crucis in fronte faciendo dicat
episcopus

Benedictio dei patris et filii et spiritus sancti descendat super te et
aperiat Christus dominus os tuum ad digne idoneeque pronuntiandum
sanctum ewangelium suum.
Et illud
Dominus sit in corde tuo et in labiis tuis.
Perlecto ewangelio dicat episcopus
Pax tibi.

Torna all'inizio